Latin
NOVA ACTA ERUDITORUM
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 439
Unproofread scanNot analysed yet
distinguitur duplex usus libertatis in determinanda voluntate, immediatus nempe, et mediatus Concedit Auctor p. 20. excepto casu electionis inter plura obiecta perfecte aequipollentia, voluntatem non determinar nisi ope motivorum; sed agitat in sequentibus quaestionem Anne motivorum vis augeri queat virtute ipsius libertatis non accedentibus novis repraesentationibus? Agitur porro pag. 23. sq. de libertate spirituum eorum, qui non possum non appetere verum bonum; eosque, quoad electionem inter bonum et malum, liberos esse negatur. Pag. 27. transit Auctor ad libertatem Dei, eamque rationibus evincit, et aeque ac libertatem spirituum finitorum necessitati oppo sitam esse asserit. Requirit igitur ad libertatem divinam non tantum immunitatem a coactione, et spontaneitatem, sed et iam veram realemque possibilitatem aliter se determinandi i. e. aliud volendi; qui conceptus salvus manet, etiamsi de tur, nos naturam liberae voluntatis Dei explicare nullo mod. posse (p. 31.) ; periculum tamen facit eius explicandae. Deus habet voluntatem perfectissimam, quae perfectio consistit in amore boni. Quatonus bonum amat Deus, malumque aversatur, liber non est, facit enim illud necessario. Libere igitur tantum agit, quatenus ea vult, quae per perfectionem suam velle quidem potest, sed quae etiam salva ea perfectione potest non velle. Liber est Deus, ait A. 1. ratione τοῦ creare et non creare; quia amor boni Deum non determinat ad creandum: 2. ratione modi agendi, quatenus ill per amorem boni non determinatur ad unicum (p. 33–37.) . Differentiam inter voluntatem divinam necessariam et liberam, secundum haec principia exponit Auctor p. 39. et seq. hisque plura adhuc subiungit argumenta, ad evincendum in perfectionibus divinis non esse rationem sufficientem determinationis voluntatis divinae ad creandum, p. 4248. Cum vero Deus habeat voluntatem perfectissimam, libertas eius non potest habere obiectum nisi bonum et perfectum, Deoque dignum, p. 49. Tractatur porro a pagina 50. quaestio: An Deus, vi perfectissimae voluntatis suae, vligat optimum? Si hoc esset, ait A. Deus posset quidem habere liber tatem 440 NOV. ACT. ER. MENS. SEPT. A. MDCCLXI. P.