Latin
I. G. STOCKAR DE NEUFORN SCHAFHUSA
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 455
Unproofread scanNot analysed yet
Nam Adamus Bro mensis et Helmoldus id clare inmuunt; quomodo Hermannus ab uno gradu ad alterum provectus sit, praecipue cum plures scriptores in eo consentiant, Hermannum Saxoniae aliquando praefuisse loco imperatoris. Quanquam enim ec tempore nondum dux fuerit, tamen ita ab historicis appellatur, quoniam vox Hertrog et ducem evercitus, et tetrarpham significat. Idque etiam ex annalium aliquibus manifostum est, ubi dicitur Scultetus fuisse i. e. praefectus tributi atque omnium quae principi debentur ulla ratione officiorum; Schultheis qui heischet, postulat, Schulden, debita regia. Quod glossae per iudicem pedansum interpretantur, non e significatu Romano, quo erat, qui ad pedes praetoris sederet, sed alio, id est, ut recte Schoepstinus, qui stante pede i. e. extemplo ubi vellet, posset ius dicere Quae omnia iam alii viderunt, quibus se. gradibus provectus noster sit, sed Ayrerus V. IlI imprimis diligenter in hoc ar gumento verfatus est. Itaque constat e chronico picturato Brunsuicensi, magnae auctoritatis insi, quanquam habeat etiam aliqua minus accurata, Hermannum nostrum, uti fuit vir et corpore agili et animo fervido, ita etiam in bollis adversus Bohemos se valde strenuum praebuisse, ac post multa virtutis documenta edita, armigerum Ottonis M. factum esse, magnam dignitatem, multisque decoribus gravem. Accepit etiam magnum favoris principum ea tempestat. documentum, insignia clypei, de quibus varia elegantissime dicit Ayrerus, quae repetere nostri nunc non est instituti Sed Hermannus iam sub Henrico Aucupe diu militiae fuisse putandus est, et dona militaria quoque alia virtutis orgo ac cepit. Mox filius Ottonis ei traditus est, quem educaret, Otto II. apud quem deinde valde gratiosus fuit. Auctores vero, qui perhibent etiam post mortem Ottonis I. apud successorem Ottonem II. Hermannum viguisse, errant; mortuus enim ante Ottonem I. est, anno 973.