Latin
I. G. STOCKAR DE NEUFORN SCHAFHUSA
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 456
Unproofread scanNot analysed yet
Quedlimburgi, cum una cum imperatore esset, nisi forte id sic excusaremus, collegam patri Ottonem II. fuisse. Sed coniecturae non contemnendae locus est, Hermannum non instituisse liberos Ottonis I. ex altera coniuge Adelheida, Lotharii II. Ita lorum regis vidua, sed quos susceperat e priore Ogida Editha Anglorum regis Eduardi filia, Ludolphum scilicet, qui ao. 931. natus est. Ex illa posteriore, Adelheida, tres suscepit Otto M. filios. Henricum, Brunonem et Ottonem qui deinde Rufus appellatus est, quorum priores duo cito decesserunt. Rusus vero alios educatores habuit, non Her mannum, quod satis constat e litterarum monumentis, dun Otto M. in Italia esset, quo tempore Hermannus alia negotia habuit; fuit enim per absentiam imp. Saxoniae ut vidi mus praefectus. Nam privignum Caesaris, si quis Caesar privignus tamen fuit, educare non potuit; qui si fuit, adultus iam tunc erat. Mox iudex Caesareus, s. comes palatinus; post, cum Otto M. secunda vice in Italiam proficisce retur, vices imp. in Saxonia, non vero ut quidam voluere olim refutati a Pfeffingero, in universo imperio gessit. Burggravius itaque tum fuit, nondum autem vere princeps, set vicarius tantum Caesaris. Comites autem Palatini tanta auctoritate erant, ut etiam contra comites provinciales Landgravios iudicium darent, minime vero versa vice a Land graviis ipsi iudicari poterant. Itaque absente rege eo plu poterant in ceteros illos comites, qui summi habebantur quibus cum maiores ipsi fuerint, merito secundi a rege habentur. Dissentiunt tamen alii, negantque vim eam ad Billingum nostrum pertinuisse, qua de re in tantis tenebris nihil certum potest affirmari; sed plus tamen pro nostra sententia potest afferri. Otto vero, qui exacto quinquennio pacata ex Italia redierat, Hermannum ducem Saxoniae constituit talem, qui vere dignitatem ducalem cum im perio coniunctam haberet. Qua de re magna est apud auctores controversia. Neque enim constat, utrum toti Saxoniae praefuerit, an vero parti tantum, perpetuone et haere ditario iure, an vero ad tempus.