Latin
VITA GUSTAVI ADOLPHI, MAGNI, REGIS
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 469
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc rursus moderationi sapiein rege iuventa fervido tribuit, quod ex comparatione ho stium, intellecta Christiäni, R. Dan. ,virtute, ad pacem hortantibus Anglis aurem praebuerit, ut Russos potius ulcisce retur, fratrem promissis inanibus ludificantes, et Poloni insidiis paratus occurreret. Laus vera hic regi Danico tri buitur, de quo etiam Bochmius aliquot luculenta testimoni adfert, et novam editionem operis nostrum in sermonem conversi, quod de illius vita Nic. Schlangius composuit, parari nuntiat. Acute inde observat Hartius aliquid de iudiciis virorum militarium ipsiusque Spinolae, qui Custa vum infelicium quoque armorum e tyrociniis summum fu turum ducem coniecerint. Erravit vero, quod in hoc tem pus confert Ioannis, Ostgothiae Ducis, cum Maria Elisa beta nuptias; quod iam antea a Boehmio recte refelli meminimus. De pacificationis rursus opere agit, in quo iur paullo plenior et exactior enarratio exspectari potuisset A Boehmio certe in adnotatione docte ex plenis instrumentis apud Schlangium evincitur, regem Angliae omnino recon ciliatorem egisse, quem mediatorem dicunt; quam perso nam nemini concessam ratus Hartius, ea de caussa a pacis tapulis, quas excerptas tantum, recisis sollemnibus, apud solum Loccenium legerat, abesse exordium sibi persuaserat. Meliora sunt, quae de recusato Belgarum foederatorum officio ob exulceratum Dani animum prodidit. Idem Boehmius redditis ab Hartio denuo caussis, quae bellatorem Gustavi animum flexerint, alias fidei propiores addidit. Sola onim navalis lparatus inopia et Dani ad Holmiam facta exscensio arma iras prope testamento patris relictas gerent non extorsissent, nisi veluti e specula surgentes ab oriente et meridio tempestates prospexisset. Mire posthaes de iis iudicat, quae in disceptationem venerint, quasi dimidia fere pars in titulorum et significationum honoris inanibus constiterit. Sed periti rerum Europae talia praeludia dicis caussa institui norunt, donec pateat, quid animorum cuique parti, et cui festinato opus sit.