Latin
VITA GUSTAVI ADOLPHI, MAGNI, REGIS
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 470
Unproofread scanNot analysed yet
In eo autem faciles adsentimur ration rationi potius, quam adfectui, obsecutum regem, vicinis potius, quam viribus diffisum; dum paullo duriores etiam, quam virtuto meruerit, conditiones non recusavit. Ea lubentissime legimus, quae, parta pace, princeps, necdum veteranis regnandi artibus, in rep. emendavit. De maritimae potentiae subsidiis comparatis quaedam auctor iam praedixerat. Huic rationi non minus, quam mercaturae conveniens erat, Belgis amicis et sociis uti; unde cum his quindecim ad annos foedus pro mutuis commerciis et possessionum securitate percussum. Alia quaedam domi ordinata carptim referuntur, in quibus plura e statu atque insti tutis Sueciae declarari paullo diligentius optare Edictum sane de exsulibus non recipiendis in regno, nisi Adei publicae testimonia adferrent, secius intellexisse Hartius vicetur quod nullo religionum respectu id conceptum putavit. Ex spectasses tamen de nonnullis paullo uberiora, ut in primis de instaurata et ornata academia Upsaliensi, operum sane Gu stavi haud ultimo, illo ipse iam tempore suscepto, si fidescriptoribus domesticis. Sequitur de edictis regiis contrsodales Ignatianos, et contra metaphysicos, quo tunc nomine notabantur, qui studiorum caussa in Poloniam proficiscebantur, et ibi consiliis eius parum amica doctrina imbue bantur. Haec ad gustum operis lectoribus dandum paulle pressius delibare voluimus. In reliquis carptim de iis, quae eminent, et de meritis editoris, V. Cl. et Ampliss. historiae amantes admonebimus. In bello Russico narrando valde miramur, ab auctore Petrum Petreium ab Erlesunda, scripto rem summae auctoritatis, et ne Treverum quidem consultos fuisse; a quibus quaedam melius doceri potuisset, v. gr. de Michaele, Theodori F. ,qui non nisi per matrem ex antiquis Demetriis descendit, gente ipse Romanovius; de grandi pensione, quam Russi Suecis solvere coacti fuerint, quum ea XX. millium Rublonum, Petreio teste, permodica fuerit; et de creditis privatorum in Suecia, de quibus tamen mu tua pactio tantum sancita fuit. Coniecturas etiam adfert, de caussis cunctationis in Gustavo, cur fratrem citius maioribusque opibus in occupando folio Russico non adiuverit parum certe probabiles. Nec enim Suecos fugere pote rat, nunquam serio proceres Russos de re tota cogitasse.