Latin
Cap. XII. Concham peculia
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 478
Unproofread scanNot analysed yet
usdem Donati esse sem per adhaerentia ad Petrobrya, et arte pictoria, et circinc geometrico potius fuisse a Donato adornata, quam secundum veritatem simplicitatemque naturae, idque accidit plerumqu in figuris reliquis libri illius. Cap. XXX. et sequentibus de scribit octo genera Spongiarum ramosarum plerumque, quae in Hadriatico reperiuntur. Claudit denique Plancus Librum descriptione et figura Fuci cuiusdam peculiaris, quem vocas Fucum Abrotonoidem Hispidum Atrovirentem. Ita novis hi accessionibus egregie denuo meruit de Historia naturali Clariss. Plancus, quam gloriam ut diu superstes tueatur et amplificet, optamus I0. IACOBI REISKE ANIMADVERSIONUM AD Graecos auctores VOLUMEN TERTIUM, quo Thucydides, Herodotus, et Aristides pertractantur Lipsiae 1761. litteris Loeperianis, 1. Alph. 13. pl. 810. egimus Clarissimi Viri priores animadversiones summa E cum voluptate, et perhonorifice prioribus huius libri partibus, si quis velit evolvere, recensuimus; qua in re ver sabimur iam ita, ut non tam de singulis quibusque rebui disceptemus, est enim labor paene infinitus, neque ut singulas emendationes in utramque partem pertractemus, sec potius ut in universum, quae sit huius libelli dos, videamus. Itaque quod debet in unoquoque bono castigatore graecorum librorum esse, primum ingenium quam optimum, deinde vero accurata earum rerum scientia, multorumque annorum usus, id sane magnopere scimus in Celeberrimum Reiskium conferri posse. Habet vero id inprimis, ut paucis saepe verbis et quasi aliud agendo lucem difficillimis locis aspergat. Itaque utitur genere dicendi eo, quo nasci debemus, neque enim cura laborque id concedere possunt, ut clare et perspicue proponantur omnia, sed natura potius, quam perspicuitatis dotem Reiskius cum iis videtur auctoribus communicare, quos illustrandos suscepit.