Latin
Cap. XII. Concham peculia
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 479
Unproofread scanNot analysed yet
Cuius viri quanta sit in iudicando vis, optimum specimen in ipsa prae fatione est, quam qui legere voluerit, experietur facile, quants sit res et iudicare exacte, et id ipsum claris verbis propo nore. Candor vero elucet summus, qui neque aliorum er rores tegat, neque se ipsum defendi velit, nisi ubi ipsa veritas defendit. Itaque neque sibi id tribuit Vir Summus, quod solent aliqui interdum sibi arrogrre, ut quasi erroris omnis expertes habeantur, sed facile retegit ipse ubi peccarit, qua re tantum abest, ut auctoritatem eam, quam apud omnes graecarum litterarum peritos habet, imminuat, ut potius conservet ac tueatur, cum omnes facile intelligan quantus debeat esse is, qui minutis illis tuendae auctoritatis adminiculis minime se indigere putet, quae videmus a quibusdam usurpari. Itaque cum Cel. Auctor in Aristide evol vendo summum studii operaeque posuerit, hunc potissimum nobis eligamus, ut quae ad aliquam oratiunculam annotaverit Reiskius, videamus, quo pacto omnes videbunt quasi e specimine, quantum boni universis annotationum Reiskianarum voluminibus insit. Ita ad Aristidis Platonicam primam haec fere annotavit: Πάντες γὰρ ὕστεροι δήπου του διώκοντος λέγουσιν, poni itaque τῶων διωκόντων, ut melius respondeat voci πάντες, ὕστεροι. Quod quamquam non est summae necessitatis Ari stidem ita scripsisse, neque enim se auctores tam arctis legibus circumscribi patiuntur, sed certe si voluit exactius scribere, sic esse debuisse Ου τῆς ἐπὶ τῆς ἀρχῆς ἐξρνεγκοῦσιν ἀποδίδοται τὸ σύμ βολον, ἀλλὰ τοῖς πάρόλθουσι. Significat, inquit Cel. Auctor, qui primi carceribus emittuntur ad cursum. Id est ui recte putat: Non ii qui primo loco se certaturos promirturit aut ad tempus primi sunt, ideo etiam coronantur, sed opus est, ut ceteros anteeant etiam in sine; si libere haec interpretari velimu Ωσπερ νομίσαι δέον, ὄυχ ἐυρεῖν τὸ βέλτιον: Certo credere ab alio traditum aliquid, aut inventum sancitumve, idque firmiter sibi persuasum habere, nil ultra quaerentem, cur ere dut, 180 NOV. ACT. ER. MENS. SEPT. A. MDCCLXI. P. II. dat, et recte ne an secus. Contrarium eius est ἰυρεῖν, meditando invenire, excogitare, ut possis quaerenti rationem reddere, cur ita, neque aliter statuas.