Latin
ERULIIURUM
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 490
Unproofread scanNot analysed yet
vicibus circiter secundum diametrum augere solet Attentionem tandem meretur singuluris illa apparentia, qua brachium occidentale longitudine semper brevius visum est brachio orientali, in vicina ad terminum sufficientis ele vationis oculi; cum e contrario in vicissitudine similium phaenomenorum versus finem Novembr. an. 1743. hori matutinis obvia brachium occidentale longius semper appa ruerit brachio orientali (v. §. 50. Commentat. Ut huius rei commoda disquisitio possit institui; cogitetur in planc annuli por centrum Saturni recta ad sectionem planorum annuli et Eclipticae parallela, quae figuram annuli revera circularem (sepositis reliquis conditionibus) in duos semicirculos separabit, quorum alter respectu istius rectae, ceu termini relationis, versus borealem coeli plagam, alter versus australem dirigitur. Istum brevitatis causa semicirculum borealem, hunc australem vocare licebit. Si igitur rem in sensu nonnihil latiori accipiamus, semicirculus australis iste fuit, qui speciem brachii occidentalis sub finem Novembris an 1743. ante Solis ortum oculo exhibuit, semicirculo horeal orientale brachium referente. Sub finem Novembris an. 1760. e contrario semicirculus borealis faciem brachii occi dentalis post Solis occasum repraesentavit, semicirculo australi orientale brachium indicante. His ita constitutis, in observatione an. 1743. semicirculus australis effecit brachium longius, borealis brachium brevius; et in observatione an1760. etiam semicirculus australis produxit brachium longius, borealis brevius. An non causa nostri phaenomeni in psa constitutione superficiei annuli, Soli et terrae tunc expositae, quaerenda est, ita, ut pars eius a semicirculo australi terminata aliam habeat constitutionem, ac pars a boreali semicirculo circumscripta? Annon constans haec, et per tantum temporis intervallum invariata, apparentia coniecturam Cassini (conf. Memoir. de l'’ Ac. des Sc. de Paris 1716. ed Batav. p. 225.) confirmare videtur, quod omnes superficiei annularis partes non sint in eodem plano? An non eadem constans apparentia ad certam annuli portionem adstrict annulo motum vertiginis denegare valet, quippe quo con οτῆσεν κα ἰπ τυτρὴ ἡ πκταίήεις έσ· Σ τλ καὶ αίτας κκὶς ἐὶ τ 492 NOVA ACTA ERUDITORUM stro magnas gratias habeamus, qui nos cum restituere in priscam selicitatem non posset, effecit tamen id, quod solum poterat, ut dum eius commentarios legeremus, translocati nobis in ditiora tompora videremur, saltem tunc felices, cum inter tam salutaria maiorum instituta quasi versaremur Quo vero Lectores nostri, quibus illa scire interest, cogno scant, quid hoc libro contineatur boni, si fortasse eos inde desiderium aliquod propius pernoscendi libri capiat, age, pro more nostro, unum atque alterum indicemus.