Latin
ERULIIURUM
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 492
Unproofread scanNot analysed yet
Atque statim in praefatione de nostrorum temporum calamitate, propte pecsimam monetam, varia accurate monet, additque qua ratione mutari in melius res adeo depravata inter Germanos nostros posset. Fert itaque quasi conditiones circiter quindecim, quibus coniunctis emendatio aliqua rerum fieri posset, idque ita, ut appareat auctorem multos annos in harum rerum peritia consumsisse. Primis statim paginis observat bonis libris, multisque id monumentis antiquis illustrat, facultatem nummorum cudendorum Francicos et Germanos Re ges saepiuscule cum monasteriis et clero huius vel illius civitatis communicasse, nec minus ducibus, comitibus singulisque urbibus, quam in rem antiqua diplomata uffert. Habet non minus varias tabulas, quibus plures principes inter se de nummis sic vel aliter cudendis consensere. Edicta praetere: Caesarum permulta, quae ratio in valore nummorum consti tuendo, in argento auroque seriundo, et si quid aliud eo pertineat, servanda sit. Antiqua praeterea comilia, de emendanda illa ratione et plura. Antiquissima e saeculo nono sunt, rece itissima e nostro. Egregia praeterea edicta, quomodo nummorum dignitas et valor cognosci et inter se contend debeat, et a singulis regionibus Germaniae, et a singulis ur bibus lata. Atque haec adeo sunt, quae in hoc libro pos sunt inveniri. Didicimus autem ex hoc libro praecipue id, ab omni tempore levium monetarum maximum numerum fuisse, quibus occursum est, quacunque tandem ratione ull modo posset.