Latin
FRAGMENTA MARCHICA
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 498
Unproofread scanNot analysed yet
Nupsit itaque Henrico comiti Holsato, tempus non satis constat. Peperit vero tres in hoc coniugio filios, Gerardum, Albertum, et Henricum, et filiam, quae deinceps duci Pomeraniae collocata est Henricus vero maritus, Ferreus dicitur, usitato iis tempo ribus encomio, si quis domi bellique strenuus fuisset. Co rollarii loco additae sunt tabulae quaedam, quae de dona tionibus agunt, ab hac Ingeburga in res sacras factis. Fi nem faciunt geograrhica quaedam, quae ad Pagos et Provincias Slavicas Marchiae Prandeburgicae pertinent, collatis inter se finibus, qui nun sunt, et qui olim fuere; e scriptoribus et monumentis litterarum coaevis a nostro auctore collectis. Marchia vetus olim incolas habuis Suevos es Longobardos, postea ducatui Saxonico annumerabatur. Nam cum Albis tunc temporis inter Savonas et Venedos terminaret, ea ditio limes imperii Saxonici fuit. Erant au tem eo tempore terrae in pagos, Gauen dicebant, divisae, qua in re illud queruntur istarum rerum studiosi, tam ex gua a nobis colligi e geographia istorum temporum posse. Nos vero, quoniam omnia transscribi tamen non possunt, nomina saltem pagorum, quos auctor illustravit, hic collocabimus, ut cupidus earum rerum, quid invenire possit in hoc libello scat. Marchiae veteris pagus fuit Belesem, sec illud nomen varie immutatum est, ut quinque synonyma, sono affini habeat, quorum uniuscuiusque idoneos auctores Gerckenus laudat. Qui ubi situs fuerit, etiam de hoc va ria annotantur egregio. Similiter alias pagus, qui Bardengow dicitur, easdem distorsiones perpessus est. Nomen ha bere videtur a Bardorum natione, qui in Luneburgica di tioni tione habitavere. Lennegow etiam prope Marchiam veterem situm fuit. Affinis huic fuit Oehringicus pagus. Drevan sequitur, quem pagum aiunt a sylvosa natura regionis nomen obtinuisse. Cuius incolae priscorum Venedorum mores et linguam usque ad nostrum fere saeculum servarunt, sed id nunc abolitum est.