Latin
FRAGMENTA MARCHICA
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 499
Unproofread scanNot analysed yet
Sed tamen et nunc aliqua servare e prisca consuetudine dicuntur. Geyn, Hellanga, Aoling pariter pagi, de quibus varia, diligenter e priscis scriptoribus Gerckenius collegit. Maior pagus Nordthuringeu fuit, de quò plures docti viri varia, ut notum erit omnibus, annotavere, sed non minus digna, e variis libris vetustis collecta; hic inveniuntur, uti etiam de alio pago, qui Mosdi solet appellari, aut tamen ad hunc modum. Sequuntur pagi, qui in Prignitia siti fuerunt. Hanc aiunt a Brizanis vetustis incolis nomen traxisse, sed ipsum nomen adeò antiquum non est. Antiquissimi Venedorum, qui eam inhabitavere, Lino nes et Wilci fuere. Illius tres pagos servavit nobis auctor Ninaggam, Dassiam et Metelicum, cuius ad latus Ruppinsita fuit. Habitarunt eam Wilci, qui inter Slavicos popu los fuere. Marchia, quam mediam solent dicere, Suevos Semnonas antiquissimos incolas habuit, sicut id Ptolemaeo constat, quibus Venedi successere. Reliquos locos Wilini Rhedarii, Stoderani tenuere, sed sede interdum instabili, Lebusii etiam et Lusici. Tum de Lusizi et Selpoli, ditionibus, varia accurate monentur. Spreva nomen a flumine Spree habet, sita enim ad hoc fuit. Magnus etiam pagus Marchiae mediae Ploni, aut ad hunc fere modum dictus Zucha, Hevellin, Riaciani pariter pagi sunt, ad hanc Mar chiam pertinentes. Sunt tres praeterea alii pagi, Liezizi Zamzizi et Morazani. Marchia Uckera, ut appellatur, Wilcis culta est, qui etiam Redarii et Uchri appellari solen Marchia nova Gothos et Venedos incolas habuit. Dubii Pagi sunt Mintga et Osterwalda, qui ubi siti fuerint, nihil certi potest afferri Haec quidem oculis Lectoris benevoli sistimus, et industriam auctoris merito commendamus. Nam si quis id praestat, quod se praestare velle profitetur, viresque ad ean rem idoneas et habet, et declarat, uti Gerckenius noster in Geographia et Annalibus illius aetatis declaravit, is dignus omni laude est.