Latin
ERUNITORUUI
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 5
Unproofread scanNot analysed yet
Quae tamen postrema ratio per se admodum levis videtur. Sed, age, alterius quoque rationis exempla quaedam afferamus. π, 371. pro ἀρματʼ ἀνάκτων Dawesius Miscel. Crit. p. 150.] volebat legi ἄρμα ἀνάκτων, quod non bini equi plures currus confregissent, sed singulos. Quam hominis audaciam Ernestius ita reprimit et consutat, ut do ceat, non de uno pari equorum sermonem esse, verum plura paria intelligi: deinde nec tirones linguae Graecae ignorare, apud poetas Pluralem dici de singulis curribus. ω, 281 ρio τὰ μὲν ζευγνύσθην Clarkius opinabatur fortassis melius legi τὰ μὲν ζωννύσθην. At nullam esse necessitatem ita cor rigendi censet Ernestius, quod ζέυγνυσθαι commodissime di cantur, qui eundem currum conscendant. Sed properabimus ad tertiam notarum Ernestianarum virtutem, quae haec est, ut explicent sensum poctae, et Versionem latinam Clarkii emendent et corrigant. Quae virtu qualis quantaque sit, ex his cognoscetur exemplis. 6, 740. verba πόντῳ κεκλιμένοι vertuntur ponto admoti: quod quid sit, non potest satis intelligi. Ernestius igitur vertit propo mare: nam verbum κεκλίσθαι situm, praecipit, plerumque exprimere per vicinitatem alicuius loci, ut Il. π, 68. O. δ. βιγμῖνς θαλάσσης κεκλίαται. Ita Callimachus H. in Dian 254. οἱ ζα πὰς ἀὐτὸν κεκλιμένοι ναίουσε βοὸς πόρον Ἰναχίωνος. χ, 322. verba τοῦ δὲ καὶ ἄλλο τόσον μὲν ἔχει χρόα χάλκεα τέυχη, latine redduntur vulgo sic, Huius autem caetera quidem partes tegebant corpus acrea arma. At hoc modo non expressum est τὸ τόσον. Itaque totus ille versus, Ernestio praeeunte, reddi ita debet, Ceterum corpus totum, quantum quan tum, tegebant arma. Quem sensum vocabuli ostendit Schol. MS Leid. ὅτὰν τὸ μὲν ἀπολειπόμονον ἕλασσον εἴη, τὸ δὲ γεγονὸς πλοῖον, τόσον φησί. ψ, 762. πηνίον Clarkius vertit sta men: at est subtemen, vel trama. Schol. ελημα κρόκης. Iam voro subtemen circumvolvitur radio, et per radium immitti tur, non stamen. Atque eiusmodi loca alia occurrent lectori in notis Ernestianis.