Latin
ERUDITURUMI
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 522-2
Unproofread scanNot analysed yet
de Nominibus Romanis, libera republica; tamen nemo separatim explicavit rationem eorundem nominum, Caesarumm aetate: et ipse Sigonius parum caute Valerium Priscianumque sequutus est duces, quum uterque deflexerit de via non raro. Sed ut lingua moresque Romanorum valde mutat sunt, quum arma eorum uitra Alpes venissent; ita nec Nomina manserunt expertia istius mutationis. Nam Caesarum quidem saeculo, inde ab Augusto, id quod secundo Capit pluribus declaratur, Praenomina in locum Cognominum ve nerunt; Cognomina facta sunt Praenomina; Nomina genti lia usurpata sunt loco Cognominum Praenominumque.