Latin
ERUDITURUMI
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 523
Unproofread scanNot analysed yet
Sic Martus, Quintus, Sextus, Titus, quae, temporibus liberae reipublicae, Praenomina fuerant, in titulis antiquis, Caesa rum saeculo, occurrunt ut Cognomina. Contra vero Catus, Lucius, Numerius, Publius Praenomina facta sunt nomina gentium: et Rufus, Firmus, Gognomina, successerum in locum Praenominum: id quod etiam Nomini Flavius ac cidit. Neque raro duarum pluriumque gentium nomina commista sunt, ut T. Cocceius Salvius apud Gruterum p. 1121. 8. Etiam feminae a duabus gentibus nominatae leguntur, ut Saluia Titiscenia apud Sueton. Aug. 69. Cal Omninoque vedia Vettia in marmorr. Felsineis p. 484. mulieres, eversa republica, non modo Nominibus et Cogno minibus insignitae fuerunt, sed etiam Praenominibus, ut L. Marcia Protula apud Muratorium-p. 1050. 1. Ap. Aurelia Ap. filia Lupercilla p. 1642. 1: L. Septimia Doxa p. 1214. 4. 9. Plinia apud Reinesium Cl. 14. 124. Tertium Caput maxime in eo versatur, ut doceat, Fratres iisdem sae pe Praenominibus gavisos esse, solisque Cognominibus distinctos inter se. Filius maior cognominabatur a patre, minor a matre, cuius nomen desineret in anus. Sic Flaviu Sabinus, pater Imperatoris Vespasiani, uxorem habuit Vespa siam Pollam, ex qua suscepit filios duos: maior dictus est patris cognomine Sabinus, minor Vespasianus a Vespasia matre. Sueton. Vespas. 1. Apud Muratorium p. 774. 7. memorantur T. Aelius Acilianus et T. Aelius locundus, fratres: p. 94. 9. D. Veturius Antigonus. D. Veturius Sp. F. Philo D. Veturius Albonus, fratres. Quarto Capite exponitur de nominibus variis filiorum Adoptatorum. Obiter conciliantur duo loca Suetonii, Tiber. 7. et de illustrr. Gramm. 16. Posteriore loco τò Satrii a librariis, non a Suetonio, profectum, atque adeo delendum, videtur: et quia loco priore pro Caecilii in Codicibus nonnullis erat, Oudendorpio teste, Pomponii, credibile est, olim lectum fuisse Pomponii Caecilii, vel Pumponiani. nam adoptati tum utriusque gentis nominibus appellabantur.