Latin
HERCV SA
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 535
Unproofread scanNot analysed yet
Reverendus eximiam laudem merea tur, quod elegantem hanc Geometriae partem in system redegerit, illustrarit, illamque iis etiam, quibus non datur facultas eam ex vastis et rarioribus Geometrarum Volumi nibus perdiscendi, cognitam reddiderit. Nos, ut eximium hoc opus commendemus, praecipua eius capita indi cabimus. Summe R. auctor erudite agit Cap. I. de Sectionibus Cylindricis: Cap. II. de variis expressionibus generalibus diversorum frustorum ex Cylindris resectorum: Cap. III. de frustis cuneiformibus Ungularibus, et ungulis Cylindri cir cularis recti: Cap. IV. de ungulis, aliisque frustis Cylindr Parabolici recti: Cap. V. de frusto cuneiformi, ungulari, e ungula Cylindro-Elliptici et hyperbolici recti: Cap. VI. de frustis cuneiformibus et ungularibus Cylindrorum rectorum, circularium, parabolicorum, ellipticorum, infinitorum gonerum. Tandem Cap. VII. accedit explicatio superficierum frustorum cunciformium, et ungularum Cylindrorum rectorum. SYLIOGE NOVA EPISTOLARUM VARII ARGUmenti. VOLUMEN PRIMUM, Libros quatuor priores continens. Norimbergae 1720. impensis heredum Felseckeri, 2. Alph. 4. pl. in 8. Vere hoc animadversum est, nihil minutum putari oportere in quo summi viri operam collocarint, atque id multo minus ab iis, qui ab universa illa arte sint remotiores: quod multa prima specie inutilia videantur, quae tamen ideo non sint, si rem velis accuratius considerare. Et, si boni patris familias est, prospicere de multis rebus, quibus deinde ne opus quidem sit; ita etiam philologi boni, multa anno tare solent, quorum si nulla deinde utilitas sit, tamen id spectant, ut ea, quae utilitatem habent, ubi opus fuerit, praesto statim sint. Verum ii viri solent haud raro accusari a nonnullis, quasi studio antiquitatis provehi soleant eo, ut saepe res minimi momenti commentando illustrent. Quibus sic occurrimus: in omnibus artibus occurrere haud raro, quae supervacanea primum intuenti videri queant, deinde tamen maximos fructus ex se pariant ipsa.