Latin
HERCV SA
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 536
Unproofread scanNot analysed yet
Neque tamen hoc negaverimus, haud raro res vanas curari, quasi sint magnopere seriae. Sed danda est haec libertas ingeniis humanis, ut in artibus, quas colunt, etiam lusus quasi aliquos innoxios habeant. Secuti itaque sumus ab omni tempore id institutum, ut eos laudibus excitaremus, qui nobis colle ctiones optimorum in suo genere scriptorum tradiderunt praesertim vero observationes, quibus in promtu sitis, felicius quoddam ingenium facile ut materia utetur, ac, si optio daretur, materiam mallemus sine artifice, quanquam eam informem fortasse, quam artificem sine materia. Quamobrem, cum praesentis libelli duplex haec dos sit, primum ut multa egregia habeat, quae partim elaborata iam sint, partim ita collecta, ut pulcerrimum opus construi inde queat, nos eum merito laudamus. Habet autem in summa ubertate tantam diversitatem, ut fere omnibus in universum placere, et singulis hic liber, in tanta ingeniorum studiorumque varietate, possit. Seu te verborum et phrasium rationes, emendatio nesque criticorum delectent, plurima in eam rem in hoc li bello invenies; sive antiquorum rituum, nominum, dierum enarrationes; sive laetiores philologiae proventus, sive et iam ipsa philosophia et theologia quoque, ubique invenies aliOfqua, quae tibi Lector Benevole possint placere ferunt se vero statim ab initio tibi Theoph. Sigfr. Bayeri, summi viri, ad Io. Math. Gesnerum epistolae, dignae sane illas commemoratione, habent enim egregia quaevis, sed ta men ea, quae huc transferri non queant, quod singula exscribenda fuissent. Sed nobis praeter ceteras placuit epistola ea, qua narrat, relictis latinis et graecis messibus, olim exhaustis, ad Oriesstis antiquitates se contulisse, quod ea a nemine fere tractatae fuerint. Scimus enim omnes, quantus in historia Orientis Dayerus fuerit; qua in re summam laudem sibi peperit, gratiamque iniit in rebus obscurissimis il lustrandis summam, quae nulla, certe a nobis, non esset, si aetatulam in explicandis vererum vestibus, aut supellectile cul naria, consumsisset.