Latin
POSTERIOR
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 547
Unproofread scanNot analysed yet
multum sane nos sem per in historia Davidis ignoraturos; se tamen suspicari, ehis ipsis quae supersint, monumentis multa passim sparsa et ignorata colligi, uberioremque tanti et viri et regis histo riam conscribi posse, seque ipsum nonnumquam cepisse con silium vitae Davidis enarrandae. Hunc certe eas res gessisse, ut cum maximis seculi nostri regibus comparari pos sit; magni, licet non diuturni, imperii fundatorem, imperatorem maximum, militem non deteriorem, auctorem praete rea fuisse disciplinae militaris et artis bellicae, quae ante ipsum vix ulla in populo Israelitico fuerit. Subiectum Praelectioni XXVII. Epimetron illustrat Psul mos, XXIX. et LXVIII. Illius quidem lectores admonet, ut, ubi terrarum, et qua in gente, Dei maiestatem a tonitruum terrore laudet vates, perpetuo secum cogitent: in Palaestina nempe, cui tempestates ab Occidente aque mari mediterraneo ingruunt, gravissime in iuga Libani detonaturae, indeque Arabiae deserta petiturae; interque Israeli tas, quibus fulmen currusque tonans, prorsus ut Graecis insigne veri summique Dei sit, cui hoc telum hocque solium, ipsi etiam vanorum numinum cultores sacrum suumque relinquebant. Eidem tonanti Deo, voluerem currum agenti, septenarium etiam numerum dicari; huc enim spectare arti ficium Psalmi, septies illud 1717) *)7so (vox Iehovae, seu to nitru,) repetentis, ut mystici etiam numeri usu, omnem to nitruum gloriam terroremque principi Deo consecret, qui septem diebus coelum terramque perficiens, septimum sibi diem festum esse statuit. Atque haec nova Psalmi versione, adiunctaque vocum obscuriorum illustratione, confirmat. Longius in Ps. LXVIII. versatur, quem reliquos sublimitate vincere existimat, et Mosaici pene ingenii vocat. Tamen neque totum intelligere se fatetur ultro, pro humanitate et modestia magnis ingeniis propria. Istud manifestum esse ait, initium Psalmi, et minimum XIV. priores versus, non de victoriis Davidis agere, sed de itinere Israelitarum per de sertum, rebusque Mose et losua ducibus fortiter gestis. Etiam hoc liquere arbitratur, plura Dei sanctuaria cani, idque ad argumentum Psalmi primarium esse referendum Sod MIN 548 NOVA ACTA ERUDITORUM Sed dignae sunt quas hoc loco copias doctrinae effudit Vi III. ut ab ipsis perlustrentur lectoribus.