Latin
POSTERIOR
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 548
Unproofread scanNot analysed yet
Obscuritatem au tem, qua inde a versu 15. laboret Psalmus, non a sola lin guae et historiae inscitiae, sed forte magno ab ipsius lectionis vitio, in qua verba quoque non pauca omissa sint, ducendam putat; certe pro pyyx legere, quamvis nullo auctore, mavult Jyx, quae vox omnia reddat expeditiora Observatione 121. commune multis Psalmorum interpretibus receptaculum, ut, ubicunquà sensus impeditior sit, aut nova quaedam explicatio valde placeat, statim ad mutationem personae loquentis confugiant, licet nullum sit in Psal mo mutatae perfonae indicium, (praeposteri in eo Sal. Tillii, interpretis non ignobilis, imitatores,) disturbat. Latent quidem aliqua dramata, forsitan non pauca, sed in constituendis illis hoc cautiores nos esse decet, quo plura ad unam et simplicem orationem revocari, si philologiae opi bus instructus sis, possunt. Psalmum v. c. secundum, qui primus vulgo inter dramaticos, idque sine dubitatione, habetur, non satis tuto adscribi huic generi ostenditur Magnum est quod Observatione 123. aliisque pluribus quae sequuntur, docendum suscipit Vir Cl. neque epithalamium esse Canticum Canticorum, neque allegorico sensu explicandum. Nuptiarum quidem dies eo carmine cani, ut credat, his potissimum caussis prohiberi se dicit: prime quod nulla fit in toto carmine, tam longo, rituum nuptialium vel tenuissima, mentio; solum cani amorem, nihil praeterea, non velationem sponsae, non virginitatis iacturam, non epulas solennes; deinde quod sponsus, qui putatur, tam fingitur labori adfixus, ut ipsa nuptiarum hebdomade aliquotie et convivas et novam nuptam deserat per integros dies, gregis pascendi caussa, neque noctu redeat, sed solam in lecto relinquat, quam tantopere adamarit; sponsa autem eodem tempore vineam custodire debuisse, ob quam noglectam fratres ei succensuerint, non minus a festivitate nuptiali ab horret. –Si quis de sponso sponsaque ante nuptias co gitare audeat, magis etiam repudiandus erit. Ea est enim amantium consuetudo, eae voces, eae descriptiones totiu corporis, exe denique suspiciones rerum silendarum, carmin callide intextae, quibus nihil indecentius, magisque a mori bus Orientis abhorrens cogitari posset; cum ibi sponso ne videre quidem liceat sponsam, nuptam et velo tectam, nisSed nec furtivos cani hoc postquam virgo esse desiit. –carmine amores quisquam dixerit.