Latin
CAROLO ANDREAE BELIO D
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 553
Unproofread scanNot analysed yet
CAROLO ANDREAE BELIO D. S. P. D FR. PLATNERUS Quemadmodum nihil magis difficile est, Vir Illustris quam legum peregrinarum indolem, vel Romanarum, ex tra Germaniam, auctoritatem, accurate cognoscere: itt etiam puto nihil magis cavendum esse, quam ne interci dant praecepta eorum, qui super iis rebus nos docere possint. E quo genere est praesens epistola, et a doctissimo celeberrimoque viro perscripta, et de eo argi mento exponens, cuius dignitatem et praestantiam apud nos nemo negaverit. Mitto Tibi, Vir Illustris, istius apographum, quo uti poteris ut ipse volueris. Ceterum me videris semper rebus factisque Tibi deditissimum. Vale. FRIDERICO PLATNERO ICto Lipsiensi Celeberr. S. D. P. P. KOFOD ANCHER. Tantum abest, ut iniquo feram animo humanissima Tuas literas, scriptas d. XXIV. Iunii, ut de Tua potiu fiducia mei, quam concitavit Illustrissimus Comes a Molt cke. Flos Nobilitatis Danicae, et de data simul occasione Tuam mihi conciliandi amicitiam, magnopere gaudeam. Quod attinet ad auctoritatem luris vel Romani, vel Canonici, vel Longobardici, vel Carolini Criminalis, in foris patriis, nihil profecto extranearum legum, vel expressa, vel tacita receptione, vim legis obtinuit unquam. Quae de auctoritate luris Romani et Canonici in Da nia tradit Arthurus Duckius, etiamsi trahuntur ad aetatem Aa 2a E NXX 154 NOVA ACTA ERUDITORUM tem Codice Christianeo superiorem, pleraque, ut molliter dicam, nulla nituntur, vel levi saltem auctoritate. Certo falsa nobis defert, narrans, nullas Danis leges scriptas esse ante Valdamarum nomine adum, et has quidem maxima ex parte desumtas ex Iure Civili et Canonico Non enim tanti apud nos ponderis est Georgius iste Lorichius, quem testem laudat, ut illius auctoritas labefactare valeat indubiam momentorum fidem.