Latin
CAROLO ANDREAE BELIO D
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 554
Unproofread scanNot analysed yet
Immo nostratibus olim idem usu venit, quod Germanis, scilicet ut peregrinam et externam scientiam luris, utpote quae stum peregrinationis literariae, secum in forum traherent reduces, ne et operam et oleum Iurisprudentiae suae perdidisse viderentur. Non tantum aevo Valdamari adi (cuius auctoritati debemus legem luticam, qua hodieque utuntur Slesvicenses, rogatam ao. 1240. non 1232) erant in numero nostratium, teste Huitfeldio nostro, quem descripsit Pontanus, nimium quantum ducti obsequio Iuris Romani, sed posterior quoque aetas id genus homines in medium saepe protulit. Ut alia taceam argumenta, huius rei testimonio nobis est farrago ista luri peregrini, titulo luris Caesarei (vulgo Kayser Ret) hodieque existens, aevo Christiani 3tii nescio quo auctore compilata, quam in foris nostris magnum aliquando ha buisse pondus, antiquae loquuntur sententiae iudiciales Sed factum id privata auctoritate, non publica. Solum enim consensum eruditorum, qui scientia luris apud ex teros imbuti erant, ecquis diceret universalem? Hodie omnino regimur Legibus Christiani V regiisque postea Constitutionibus, iisdemque solis. Ius igitur dicturi, pri mo omnino quaerimus de legibus nostris, et genuino earum sensu, in subsidium vocantes analogiam luris, Leges patriae antiquas, (unde maximam partem emanavit Codex Christianeus,) et alia quaecunque media hermenev tica. Sed ne quidem, deficiente omni in universum praescriptione luris domestici, peregrinum aliquod lus civile, qua tale, in foris laudare licet. Nunc illud duntarat Ius, unde ducunt, quicquid habent recti, cetera quaecunque iura, quodque ubivis terrarum et gentium imperium habet, in patria nostra vi pollet Iuris subsidiarii.