Latin
NOVA LITTERARIA
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 558
Unproofread scanNot analysed yet
NOVA LITTERARIA. Edidit anno MDCCLX. Hermantus Henricus Christianus Schrader, Chirurg. et Medic. Doctor, et in Collegio Anatomico Chirurgico Brunsuicensi artis obstetriciae Professor, Vir doctissimus, sumtibus Meisnerianis, Observationum rariorum ad rem medicam et obstetriciam spectantium Fasciculum I. qu plagulas octo in 8. explet, plenum optimae frugis, et mag nae doctrinae. diligentissimaeque observationis certissimum indicem. Quem, ut ne artis medicae peritos lateat, potissi mum apud eateros, hic paucis, saltim quoad summa capita indicare, aequum esse credidimus. Sunt autem istarum Observationum XIII. numero. 1.) Singularis casus inediae. Puella XIII. annorum, triennio paene integro, parcissimo, et inter dum notabili satis spatio plane nullo cibo vixit. 2.) Partu. laboriosus. Prolapsum brachium. Fetus mortuus, instru mentis solutus. 3.) Caput praevium oblique situm. Fetu mortuus extractus. 4.) Nates praeviae. Fetus praegrandis instrumentorum ope, mortuus educitur, sulva et incolumi matre. 5.) Casas ex alto viri quinquagenarii. Sanguis fluiex ore, naso, atque etiam ex auribus, ima pars scapulae fra cta, etc. salvus evadit. 6.) Vir quadragenarius, cuius cervicem ramus quercinus tetigerat, moritur altero mane. 7. )Vocis amissio, a ligatura et discissione nervorum recurrentium, in ca ne. 8.) De rabie contagiosa. 9.) Abdominis enormis contractio, viscerum imi ventris situs plane mutatus, et intestinorum in vaginatio. 10.) Ebrietas summa. 11.) Hydrops Anasarta puerperio superveniens, feliciter curata. 12.) Menstrui sun guinis inordinatus fluxus. 13.) Arthritis, seu Podagra. Istarum Obs. n Observationum descriptio diligens, atque adhibita morbimedela, exercitatum in arte sua Medicum omnino testantur. Optabunt autem istarum plagularum lectores, una nobiscum, ut Viro docto vita suppetat, atque otium, edendis multis aliis talium observationum, toti Medicorum familiae proficuis, Fasciculis.