Latin
CAROLO ANDREAE BELIO D
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 557
Unproofread scanNot analysed yet
Pe tri Sibbern Bibliotheca Historica Dano Norvegica Capite VIII. Luculentius et plenius hanc telam pertexuit Christianus Stubaeus in 4. Dissertationibus de Legibus et Le gislatoribus Danorum, quas, si ita iubes, in usum Tuum describi faciam, breves enim sunt, typis autem impressae rarissimae, et vix impetrabiles. Pervellem in publicun prodirent Dissertationes istae, recusae, emendatae, et anostram usque aetatem deductae. Praeter Germanicam illam versionem, quam Weghorstio debemus, quaeque Tibi ad manum est, Codicem Iuris Danici latine quoque reddiderunt Weghorstius et Hoielsenius. Neuter quidem laude sua fraudandus: ille ni mirum, utpote ICtus, de lingua iuridica, hic de elegantia linguae latialis magis sollicitus Nobis quidem non omnino deest syntagma aliquod Iuris scientiae Danicae; sed patrio idiomate, non latino aut Theotisco. Allaborandum nimirum lus Patrum docenti bus, ut usibus omnium inserviamus, quando quidem apud nos illiterati etiam, et studium adhibent, quoad eius fier potest, in scientiam luris, et ad iudiciaria munera ad hibentur Mitto positiones Weghorstii, de differentiis luris Romani e Danici; sed dolet mihi, quod paucae admodum sint, et exiguae Exstant porro haud paucae numero Dissertationes, de differentiis in variis specialibus argumentis luris; quas, si in rem Tuan sint, data occasione operam dabo ut Tibi comparare possim data inquam occasione, nam res Danicae, et illae quidem imprimis, quae Ius spectant, et historiam patriam, admo dum rarae sunt, et impetratu difficiles Nomen meum in amicorum numerum benigne refers Immo amicitiam Tuam colam sempèr, et observabo diligentissime, non immemor mutuorum officiorum, quae ab amico Aa aa 3 XW *558 NOVA ACTA ERUDITORUM amico amicus non expectat solum, sed etiam postulat. Quam gratus accepi Historiam Tuam luris Romani et By zantini, testatur, Te, quod ait Martialis, sub gladio etiam pingere. Sed restituat vos propediem Deus O. M. in studiosum otium. Quod superest, vale et fave. Scripsi Hafniae d. IX. Sept. A. R. S. MDCCLX.