Latin
VITA GUSTAVI ADOLPHI, MAGNI, REGIS
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 56
Unproofread scanNot analysed yet
VITA GUSTAVI ADOLPHI, MAGNI, REGIS Sueciae, a WALTHERO HARTIO, Anglico sermone primum descripta, quam in linguam patriam converti M. GEORG. HENR. MARTINI, praefatione variisque animadversionibus auxit IO. GOTTL. BOEHMIUS, Historiograph. Sax. atque Histor. in Academ. Lips Prof. Publ. Ord Tomus I. Lipsiae, apud Dykium, Alph. 4. c. f. aen. in 4. virorum excellentium laudes posteris commendare semper praeclarum videbitur, tanto iustioribus afficieOtur praeconiis S. R. Hartius, Canonicus Vindesoriensis quanto accuratius atque elegantius in describenda summi regis Gustavi Adolphi vita versatus est. Contigit regi dignutantis virtutibus praeco, omnibus ad tale opus conficien dum subsidiis optime instructus, cuius dicendi praestantiam ingenii acumen subtiliter iudicandi sollertiam, doctissimus quisque comprobabit. Quo in opere perficiendo ita ela boravit Bochmius V Clar. ut quae deerant, suppleverit, vitiosa correxerit, omnesque veritatis cupidos sibi magno pere devinxerit. Praemisit in praefatione multa scitu iucunda, simul Heinsii Grotiique studium, Gustavi merita ad posteros transmittendi, tangit, qui aliis negotiis distent propositum deferere coacti sunt. Multis inerat desiderium maximi regis res gestas narrandi, si necessariis subsidiis haud destituti fuissent. Expectavit igitur digna materia doctissimum Hartium, qui sui propositi rationes reddidit, scienter admo dum, in praefatione omnibus historiae deditis profutura. Sed iam propius excelsi animi imaginem, a perito artific expressam, intueri iuvabit. Ab initio rem orditur Auctor, diemque natalem sui regis, qui in nonum mensis Decembri anni 1594 incidit, p. 2. repetit, avi Erichsoni cognomine Wasae probe memor, quem 1528. diademate regio ornatum, anno vero 1560. rebus humanis ereptum, constut Parentem quoque Carolum, Sudermaniae ducem, nominat, deque eo varia, quae scire interest, refert. Id primo de Gustavo memorandum, quod ab ineunte aetate omni liberal doctrina imbutus, multarum linguarum admodum peritus fuerit. Quo studio tantum effecit, ut et latinam optime calle ret, et aliis bene uteretur. Non minus corpus, quam animum exercuit, omni labori tolerando mature assuefactus, ne mollitie naturae robur enervaretur. Primum fortitudinis specimen edidit in Christianopoli, quam, periculis superatis, vi occupavit.