Latin
VITA GUSTAVI ADOLPHI, MAGNI, REGIS
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 57
Unproofread scanNot analysed yet
De bello Danorum Suecis indicto, dequo Caroli insignibus plane virtutibus, Auctor p. 11. seqq. re fert. Post obitum Caroli, exeunte anno 1611. Gustavus regnum adit, fidem de salute populi curanda firmat, virum que eximiis dotibus praeditum, Oxenstirnium, laborum su mit socium. Bellum cum Danis feliciter gerit; ne tamen fortunae variotatem experiretur, pacem cum ea gente componit. Quibus conditionibus par restituta, vide p. 36. Cum Batavis de commerciis augendis foedera init, novisque sanctionibus patriae prospicit, p. 38. Iuvat profecto, decreta sapientiae plena perlegere, ab Auctore p. 43. recensita. Arma capit adversus Russos, mox tamen intercedente Iacobo I Rege Angliae reconciliatos, p. 44. Quomodo cum Polonis certaverit, p. 54. seqq. fuse enarrat Hartius, eiusque belli caussas repetit paullo altius. Coorto incendio, ignis furorem praecipiti saltu effugit, p. 64. Postero anno 1619 Holmiam regreditur, rebus maritimis in posterum magis firmandis, reique militari emendandae maximopere intentur p. 65. Nec id tacuit noster Hartius, eum, quod a multis traditur, ficto Garsii nomine peragrasse Germaniam. Quidam Patavii operam dedisse littoris perhibent. Alii in Vi tembergensi Academia studiis variis deditum referunt, quod Bochmius V. Clar. p. 72. de eius filio naturali Gustavo ac cipit. Iunxit sibi socium vitae Mariam Eleonoram, Geor gii Wilhelmi, Electoris Brandenburgici sororem, feminam et venustate corporis, et dotibus animi excellentem, cuiu matrimonii rationem docte reddit Boehmius p. 73. Ex hoc coniugio duas suscepit filias, nomine Christinas, unam anno 1623. alteram 1627. Prior vix annum egressa obiit, posteriori ab ipsis regni Ordinibus regnum destinatum. Iam pacem tentat cum Polonis, quam cum isti detrectarent, cum numerosis copiis Rigam, Livoniae caput, obsidione cingit, p. 79.