Latin
VITA GUSTAVI ADOLPHI, MAGNI, REGIS
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 571
Unproofread scanNot analysed yet
VITA GUSTAVI ADOLPHI, MAGNI, REGIS Sueciae, Anglice conscripta a WALTHERO HARTIO, quam versam in linguam Theodiscam a GEORG. HENR MARTINIO, A. M., praefatione et animadversionibus additis curavit IO. GOTTL. BOEHMIUS, Historiographus Regius, atque Hist. in Acad. Lips. Prof. P. Ord. TOMUS I. et II. Lipsiae, apud Dykium, 1760. et 1761. Alphab. 8 plagg. 4. cum figg. aen. in 4 Indignationem Gustavi. qua Electorum responsum excepe Irit. Hartius caussae adsignat, quod regem metu Impera toris non adpellassent, uti etiam Pufendorfius, monente Pag. 267. Boehmio, fecerat: sed forte nullus is metus erat, verum mos potius, consulto abstinendi a rerum externarum arbitriis nec Sueci unquam, ut alias fieri solet, novas suas de mutato Principe constitutiones sollemniter Imperio significaverant. Idem iras in Danum eiusdem, et conventus Gedanensis irritam destinationem, refert; verum nimis abrupte et aride ut bene advertit Bochmius, qui potissima tantum supplet Pufendorfius aemulationem et ludibria etiam regis Christian accusat, si non temere prorsus, acerbius tamen quam paerat. Laudato hinc magno Regis Suecorum animo, quen nullae difficultates in arduo proposito retardarint, quid Electoribus rescripserit, concinne Auctor exponit: meliore sane exemplo, quam Pufondorfius, qui in hoc argumento, ut et in aliis similibus, nimis exilem narrationem reliquit. Ceterum coniecturas Hartii, quasi Gustavus, licet nullo certo intra Germaniam foedere, cum Gallo occulto iam de mutuis auxiliis subsidiisque inde ab initio belli convenisset, doctissi mis duabus observationibus arguit Boehmius. Idem verissi. 270. 271. me manifestum errorem illius notat, scribentis, Gustavum in comitiis, Holmiae, ante discessum, regni administrationem Reginae commisisse, et de lacrimis ob Christinam, cui suc cessio decreta, fusis, meliora docet. Quidquid Auctor, post Locce Cccc 2 Loccenium et Pufendorfium, de omissa belli sollemni indi ctione ex parte Gustavi statuat, forte non deerunt, qui parum eam per occasionem satisfecisse ipsum Voltairio arbi trentur. Non Boecleri solum elegans de clarigatione commentatio parum placere talibus defensoribus, verum ipsa quoque Elisabetae mandata, legato ad Russos data A.