Latin
VITA GUSTAVI ADOLPHI, MAGNI, REGIS
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 572
Unproofread scanNot analysed yet
C 1583. ,apud Camdenum p. 364. ,videntur. Nam lata Polonis ad defensionem tantum auxilia, cui tandem verum amanti suffecisse credentur, ut bellum pro indicto a parte Imperatoris haberetur? Florida et arguta est copiarum Suc cicarum descriptio, in qua tamen commendationem priscae continentiae, tanquam praecipui ad victorias momenti, ante alia habere non dubitamus, qui non aliud Russis hodieque ad fortitudinem magis prodesse cognoverimus. Erici Tuneldi universali Sueciae geographiae, suo merito a Boehmio laudatae, addimus nos Weixionii descriptionem, ab Hahni suae syllogae insertam, multa continere, interiore notitia dignissima, et fidei praecipuae. Optime Hartius tantorun Gustavi ausuum caussam in disiunctione terrarum Austriae a Suecia quaerit, unde metuere non potuerat, ne paria pro paribus referrentur. Apologiam, regis nomine, a Salvic tunc, ut Bochivis opportune monet, confectam, cuiu summam Auctor retulit. Longam Hartii de Gabriele Bes leno annotationem, passim ex Plosario et Sulloge Mirgiana, de quibus praediximus, emendari posse animadvertimus. Hy percrisin Hartianam censurae, in memoriis Brandenburgicis, in Gustavi praetextus, iuste, ut arbitramur, usurpatae, non valde mirantur, scholasticam per aposiopesin finiri. Arguta et pernecessaria est Auctoris in ostentorum vanissimos nuntiatores satyra. Nos, si ex cumulo talium quisquiliarum quas acervatim possidemus, illatas humano generi, per sacerdotes praesertim falsos, nimis credulo, clades enumerare institueremus, quis tandem finis foret? Melior, sed intutior est, ex malis reip. intestinis divinandi facultas, qua olim Tullium ad miraculum polluisse quis neget? Dolet Hartius Thomae Roe e Suncia reversionem; sed mirum simul adfectum fectum prodit, cum iam tum rerum imperii Germanici arbitria ad divisos a toto orbe penitus Britannos optaret. In P. 287. sq narratione, de traiectu regis, et exscensione, sunt quae ab aliorum haud spernendorum auctorum relatu discrepent; et illud de die saeculari traditae Confessionis Augustanae merus est error, qui ex Micraelio aliisque satis refellitur. Pridio onim huius diei Spandoerhae egressum e navi regem, Sthwar aius de fin. Princ. Rug. p. 207. idoneis testibus probavit.