Latin
VITA GUSTAVI ADOLPHI, MAGNI, REGIS
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 58
Unproofread scanNot analysed yet
Quae res etsi ab initio parum prospere cederet, tamen eum a proposito haud avocavit. Hic omnibus fortunae telis corpus suum obiicit, credens, observante p. 82. Bochmio, haufacile accidere, ut reges in proeliis cadant. Fortiter impetus hostis obsessi sustinent, donec vimaiore coacti se dedunt, regis que incredibilem prorsus clementiam laudant, p. 86. Varias dein urbes, interque eas Mitaviam, capit, quae, uti tota Curlandia, probe monente Boehmio p. 90. clientelari nexu Po lonis fuit obstricta. Principio anni 1622. regis frater e vita discedit, quo casu iste graviter percellitur. Milites in hiberna reduxit in Sueciam, novumque de rebus, quae utendo consumuntur, exigit tributum, ut belli sumtus eo facilius sus tineret, p. 91. Ab incolis Gedani postulat, ne inducias turbent, futura callide coniiciens, p. 94. Interim Musi prospicit, Universitatem Upsaliensem reditibus auget, atqu Aboae Gymnasium, non vero Academiam, condit, p. 97 Quibus honoribus affecerit lo. Scyttium, eloquentiae magistrum, a quo ipse profecerit, admonuit Boelimius p. 98 Magni quoque fecit Grotium, cuius de iure belli et pacis libros assidua lectione contrivit. Quanti contra Grotiu Gustavi virtutes aestimaverit, ex Boehmio p. 99. cognosci potest. Anno 1625. Ordines Sueciae de perpetuo milit. alendo deliberant, pecuniamque necessariam subministrant p. 110. Magna classe Livoniam Rex ingreditur, et quamquan felici cursu omnia superaret, tamen ad pacem inclinat. Quod negotium Oxenstirnio mandat. Hic utitur Hornio et Salvio, de quo conferas Boehmium p. 115. Cum Polonis proelium committit, victorque discedit, p. 116. seqq. De agrestibus Ruthenicis, vulgo Cosacis dictis, vide p. 119 seqq. Ineunte Februario 1626. Pillavia, ad Electorem Brandenburgicum pertinente, potitur; quod cum praefecto, cum herrxr MENSIS FEBRUARII A. MDCCLXI.