Latin
PRINCIPIORUM MECHANICES
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 6-2
Unproofread scanNot analysed yet
PRINCIPIORUM MECHANICES AUCTORE DAMI IACOB FRISIO ORIENTALI. Principia Mechanices Staticesque an sint necessario, auPsaltem contingenter vera? quaestio est, a peril. Academia regia scientiarum Berolinensi publice aliquot ab hinc annis proposita: sed solutionem, quae foras data sit nondum nacta. Summus Geometra, Daniel Bernoullius qui dem Tomo I. Comment. Petrop. anni 1726. demonstravit mechanices partem illam, quae circa aequilibrium versatur quam hic Staticen nomino, atque compositione et resolu tione potentiarum tota absolvitur, ad veritates necessarias spectare: at vero, quod ad alteram partem, quae de motu tractat, attinet, et cuius fundamentum est: vim acceleratricem esse ut incrementum velocitatis applicatum ad tempus, quo producitur: id non nisi experientiae acceptum referendum esse credidit, et naturae rerum non refragari, facta vi acceleratrice =p, elemento temporis =z dt, celeritatis tis =de, esse de= p’at, vel p’dt, aliive simili functioni ipsius p: quamvis experimenta nos docuerint, nullam prae ter hanc aequationem pat =de locum sibi vindicare posse.