Latin
PRINCIPIORUM MECHANICES
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 7
Unproofread scanNot analysed yet
§. 2. Bernullianae huic assertioni si adstipulari oporteat vereor ut ulla applicatio doctrinae de motu, quae inter nos terricolas frequentatur, cum fiducia ad tellurem ipsam, aliave corpora mundi principalia, fieri possit: argumentum enim, quod ex analogia naturae ducitur, ambiguum est, neque fa tis evidens, quo casu id in subsidium tuto vocari possit. Si quis certe theoriam Galilaeanam, qua gravia aequali vi ad centrum telluris undique trahi statuuntur, per experimenta edoctus, per idem hoc argumentum affirmaret, planetas ea dem lege solem versus attrahi, a vero sane non parum esset aberraturus. Ideoque si cui evidentia et certitudo scientiarum mathematicarum curae est, illa, quae de corporibus sola experientia constant, non adhibebit ad corpora alterius systematis mundani, nisi demonstratum habeat, nullam corporum compagem, nullamve oeconomiam, leges observatas posse excludere, ideoque eas ex attributis corporum, aliisve veritatibus necessariis consequi: secus ratiocinium non ma iorem habebit probandi vim, quam quod a particulari procedit ad universale. §. 3. Solide quidem propositionem memoratam dedit demonstratam clarissimus Geometra, Eulerus pater, Tom. I Mech. suae Prop. 19. sed a perill. Academia Berolinensi alia desiderata fuisse videtur ἀπόδειξις, ut inde perspiciatur, quo nexu propositiones primae scientiae motus copulentur. Huic ergo pro virili satisfacere mearum partium esse arbitratus sum