Latin
REISKE
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 64
Unproofread scanNot analysed yet
REISKE. Lipsiae, ex officina Loeperia, 1761. Alphab. 1. plag. 8. in 8. vum nuper per mercatum vernalem nobis in animum veCnisset, Thucydideos libros repetere, id quod et otium, quale tunc nobis erat, et auctoris, in suavitate summa, di gnitas, vehementer suadebant, est enim scriptor is, qui et aetatem non puerilem, et nescio quam familiaritatem cum Graecia postulat: placuit nobis eadem illa opera Celeberr. Reiskii libellum quem diximus conferre cum graecis, quod minus successisset, nisi totum opus Thucydideum perlustrassemus. Habet enim ille hoc proprium, ut a negligente amico perspici animum suum nolit, constantiori contra si totum libenter perspiciendum atque intime cognoscendum praebeat. Qua in re magna similitudo inter duos illos amicos, Thucvdidem atque eius interpretem, apparet, quorum alter alteri, (quis vero frequentius, dictu facile non est, lucem affundere videtur. Ita enim se res habet, pauci Thucydidem sine interprete admittent, pauci quoque felicitatem et sollertiam interpretis, nisi commendatione praeseti ipsius auctoris, prout merentur, intelligent. Quo in ne gotio varia nobis acciderunt praeter opinionem. Nam cum primam illam Coreyraeorum orationem, versam a Celeberr. Reiskio, sulam legeremus, videbatur ea et obscurior quo dammodo, et minus oratorie tractata esse; qui error vereo ne plurimis aliis nobiseum conmunis sit futurus, alieniore enim a toto instituto nescio quomodo eramus.