Latin
REISKE
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 63
Unproofread scanNot analysed yet
Verum postea, cum vernacula illa cum graecis conferremus, videba mus facile, primum arduum esse quod susceptum erat ne gotii; deinde illud ita transactum atque perfectum esse ab interprete doctissimo, ut pauci ad tantam scientiam et graecae linguae et nostrae, dexteritatem felicitatemque in ver tendo non nimis plano auctore, copiam eruditionis, atque ingenii, quod in hoc viro summum agnoscitur, vim, adspi rare posse viderentur. Nescit enim, quantum sit bene ver tere graecos et latinos auctores, nisi qui id attigit, prae sertim si in nostram transferendi, i. e. tantum non transformandi atque alii faciendi sunt. Vertere enim auctores Hartnaceius etiam et alii multi possunt, quorum ille apud N. T. scriptores, aliquis alius apud Nepotem, pessimam gratiam iniit; bene autem vertere tantum est, ut, quod Cicero deoratore dixit, divina omnia in eo esse debere, id non ma le de interprete bono affirmandum esse videatur. Igitur quoviam placuit Celeb. Reiskio insigne monumentum doctrinae graecitatisque suae hoc libello constituere, habemusane quo iuventuti nostrae gratulemur, quae et talem rectorem studiorum nacta est, qui eam cum studiis humanioribus in gratiam facile reducet, et ex huius quoque libelli diligen te lectione fructus capiet summos; quamquam nec versatis simos in Graecia viros huc aliquantum temporis impendisspoeniteat. Sed de versione ipsa, eiusque instituto atque na tura, post plura; iam de praesatione quaedam, quae et ele ganter, saepe etiam facete scripta est, continetque ea, quae summi viri doctrinae elegantiaeque respondeant ita, ut aut vera sint, aut tamen tam acute tractata, ut digna esse quae vera sint, videantur Est autem tota illa praefatio sane doctissima lectuque iucundissima, ut suavitate sua lectorem facile rapiat ad assentiendum. Itaque cum interpres noster quaedam, magno cum lepore, de instituto fatisque libelli sui disseruisset, iam de ipso Thucydide quaedam monet; qua in re ipse pro acumine ingenii videbat et multos a se dissentire, quaedam vero etiam contra disputari posse. Videamus autem verba ipsa Ali Als Redner hat er manche unnachahmbare Schönheiten an sich, derentwegen man ihn bewundern muss. Dargegen aber ist auch meines Erachtens manches schiechte und verwerfliche an ihn.