Latin
REISKE
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 67
Unproofread scanNot analysed yet
immode stia oris magnum vitium est in oratore, atque etiam inse; ede re contra, aut in aliis rebus naturalibus sibi aliquid indulgere dum orationem habes, id, etsi in se non est vitium, tamen quo niam βλακείαν, quam Graeci aiunt, atque hanc immodestiam oris significare videtur, et ipsum omittendum est. Cuius re infinita exempla possent afferri. Sunt vero non paucior. alia, quae non videntur naturalem nexum cum perfectione habere, ideoque libera esse, nisi contra consuetudo sanxerit Itaque ut priora illa, aeternis legibus, tamquam vinculis quibusdam adstricta sunt: ita haec contra, ut ipsa illa consuetudo, fluctuant, neque enim alii rei, quam huic, id est incer tissimae, sunt quasi annexae. Germani die Moden, aut deGeschmack der Zeiten appellant. In his solus usus consulendus est, ut in variandis vestibus. Videamus iam quale ad genus illi, ut Celeb. Reiskius appellat, naevi Thucydide Igitur nisi ostenderit stultitiam insignem aut pertineant. turpitudinem, sive etiam aliquid quod harum rerum vel exi guam imaginem, ἰδέαν philosophi dicerent, in nobis excitet, ego quidem non putem hos naevos ad prius genus referri debere. Sed fortasse in eo esset vitiositas quaerenda, quo tractat res eas, quae ad rem nihil pertinent. Quasi veroratori nihil esset ingeminandum praeter hoc. Etiamsi enin rem quamque suo loco proponere aequum est: habet tamen orator non minus, quam poeta, liberum campum in quo vagari latius queat, et recedere interdum a proposita re, mo do ne illam ex oculis dimittat. Quod sane oratorem illum optimum unquam fecisse non memini. Cuius rei exempla in omnibus oratoribus facile invenias, ut deflectant inter dum a proposito, et afferant quaedam, quae videntur a re ipsa seiuncta esse, neque tamen aliena sunt; nam id quoque oratoris est, revocare animos audientium a diutin con sideratione unius eiusdemque rei, eosque emittere quasi in quaedam alia, si modo suo tempore ad id quod caput rei est redeant. Haec si teneas, et universae arti lucis aliquid affundetur, et non Thucydides solum, sed omnes omnino oratores, defensione non carebunt. Quin etiam, ut ad alterum genus veniamus, eorum sc.