Latin
REISKE
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 66
Unproofread scanNot analysed yet
Machte Thucydides seine schlechten und einfältigen Streiche nichi so würdh wieder mit grossen und wunderbaren gu ich ihn ohne alles Bedenken einen abgeschmackten frostigen So phisten aus des Gorgias Schule, einen unerträglichen Antitheten Crämer nennen. Thucydides ist der Vater der Witzlnge, dii mit ihren ewigen Pointen, mit ihren weibischen Spielwerke una Getändle, den Leser bis zum Bersten und zum Erflicken zermar ––. Warlich ein so kindisches und läppisches Ge tern ziere ett. et talia plura, quae melius in ipso loco legentur Quid vero? destituiturne Thucydides defensione? Non putem id sane; et cum Thucydidem praecipue huius criminis caussa diligenter perlegerem, nihil inveni, quod hac acer bitate dignum videretur. Mallemus sane addita esse exem pla; non enim nisi perpauca in orationibus ipsis notata inve nimus. Nondum ita firmis praeceptis universa stat ars ora toria, ut ex hac, tanquam Codice legum, argui Thucydides possit. Quid enim? Si persuadeo auditorem, si delecto, feci id, quod summum est in omni rhetorica, et cuius obtinendi caussa regulae istae natae sunt; id sine regulis, quin etiam interdum contra easdem, si obtineo, modo hoc a me fiat, nihil sane peczo, nisi insit aliquid in ipsa oratione, quod falsum, impium, scurrile, aut contra bonos mores sit; neque magis e. c. medicus peccaret, si aegrotos per contraria et abhorrentia a communi usu sanet, modo id faciat Neque enim eloquentia regularum caussa, sed contra potius. Itaque ego sic existimo, duas esse res in arte oratoria spe ctandas. Primum est id, quod ita cum perfectione nostra gestuum scilicet, corporis totius, ingeniique, imprimisque persectione morali, id est virtutibus omnibus, coniunctum est, ut divelli nullo modo possit; idque mihi videtur solum in tota arte stabile atque aeternum esse. Evitanda itaque sunt, ut in tota vita, ita imprimis in orationibus, quicquid aut ipsum vitium est, aut tamen imaginem ac suspicionem vitioritiositatis in auditoribus creare posset. Ita e. g.