Latin
ERUDIIURULI
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 82-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sed singularum virtutum, age, proferamus ex empla quaedam, quibus allici possint et invitari harum li terarum cupidi etiam ad hoc Volumen diligenter studioseque versandum Atque latinae quidem Versionis errores et vitia non rarc corriguntur et emendantur, sententiaque multorum loco rum breviter, sed perite eleganterque, aperitur, omnino que natura et vis multorum vocabulorum explicatur. α, 333 τeγeς non est domus, ut habet latina Versio, sed triclinium quo sensu et δῶμα legitur δ᾽, 15, et δόμος θ᾽, 57 itemque apud Cassimachum H. in Cerer. 55. β’, 5. verba θεῷ ἐναλιγ κιος ἄντην interpres latinus reddit deo similis toram. sine sensu, ut solent qui verba annumerant lectoribus, nec appendunt. At ἄντην Ernestius recte docet valere eo loco βανερῶς, interprete Hesychio, quae eius glossae pars huc pertineat, vel certe, quod nobis quoque placet, servire comparationi, ut θεῳ ἐναλίεικιος ἄντηη idem sit quod alias ἀντίθεος simpliciter. Sic eadem rhapsodia v. 52. verba ἀπερίίγασι νέεθθαι melius vertas non sustinent ire, quam, ut est in Versione vulgata, horrent ire. quod sane a nemine qui latine doctus sit, intelligi posse videtur, nisi Graecorum iam verborum sententiam repererit. Θρένες ἐσλαὶ β, 117 nequeunt significare mentem bonam, fraudes enim Penelopae atque doli tribuuntur; non mens bona. Rectius intellexe ris solertiam, ingenii acumen, cui conveniunt νοήματα (v. 121. quae de solerter inventis dicuntur, ut νοήσεις apud Aristophanem in Nubibus. Quae observatio simul ostendit veram sententiam verborum ἀτὰρ μὲν τοῦτό γ᾽ ἐναίσιμον οὐκ ἐνόησεν, quae extant v. 122. eiusdem rhapsodiae. Ea haec est At hoc quidem inventum, consilium callidum, ei non feliciter cessit. At e verbis Versionis vulgatae, at quidem hoc probun nèquaquam cogitavit, quis tale quid divinando, non dicam eliciat, sed exprimat? §. 158 s. eadem latina Versio bis corrigitur. nam primo quidem docetur, verba περὶ κῆρι μα κάρτατος gni care longe felicissimum, et sine ullo sensu red.