Latin
ERUDIIURULI
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 83-2
Unproofread scanNot analysed yet
di vulgo auimo felicissimus; deinde ος κε ἑέδνοισι Βρίσας non tam esse quicunque sponsaliis praeponderans, ut Clarkius ver tit, demonstratur, quam potius quicunque donis largior aum munerum copia, nam βρίθειν idem declarare quod γέμειν, deinde ab copia gravam essi, passive et active. 1, 280. verba ἡ που ἐπʼ ἐσχάτίης, ἡ καὶ σχεδὸν, vel, ut in ed. Rom. rectius et elegantius legitur, ἢ που ἐσχατιῆς omissa Praepositione, sic sunt latine explicanda, utrum in remoto aliquo ahhinc laco, s. utrum longe hinc, an prape, ut v. 117. οὔτε σχεδὸν οὐτʼ ἀποτήλου. Et 1, 402. τίπτε τόσον ἀρημένος ὥδʼ ἐβόησας verti et intelligi debet hoc modo, quid tantun laesus, tantopere vociferatus es, hoc est, quid tibi mali tanti accidit, ut tantopere vociferarere. Inepte κ, 4. verba λισση ἀναδέδρομε πέτρη interpretantur vulgo laevis sursum procurrit petra. immo debebant ita reddere, laevis petra circum currit, vel cingit, id est, tota extremitas insulae cingitur saxis, fluctuum appulsu lnevigatis. Sed satis dictum videtur de prio re parte primae virtutis, quam ostendimus versari in tollen dis emendandisque Versionis latinae peccatis. Nunc ad alteram partem pergamus, subiiciamusque exempla quae dam, e quibus appareat, quam docte explicata sit multorum verborum vis atque natura. Ab Homero, aliisque poctis, omnes norunt oppida et urbes saepissime vocari ἰσράς: sed cur ita appellentur, variae a variis caussae afferri solent. At crediderim, inquit Celeb. Ernestius, (ad G, 2.) simplicissi mum esse, si dicamus, quia auspicato et ritibus sacris adhibendis conduntur, deo sacras urbes dici, sicut omnia naturae opera, mare, caelum, montes, sic appellantur, quia deum auctorem hahent. Κειμηλια ad β', 75. docetur proprie esse, quae repo sita iacrunt in penetralibus, ut custodiantur propter caritatem, unde fieri, ut saepe apud Homerum dicantur κεισθαι. Ab Callimacho H. in Cerer. nominantur χρήματα τὰ ἐν δόμοις κειτο. Deinde ita appellantur omnia pecora. Ad y, 445. declaratur, praeeuntibus Kustero, (ad Aristoph. Aves 960.) aliisque Viris doctis, qui ab Valkenario (ad Eurip. Phoeniss. 576.) laudantur, vis verbi κατάρχεσθαι. Dicitur enim de imnibus quae in sacrificiis fiunt ante quam caedantur victimae. Hic τὸ κατάρχεσθα, sit primo adspersa victimae aqua lu strali: de qua dixit Euripides Iphig. Taur. 40.