Latin
USUS OPII SALUBRIS ET NOXIUS IN MOR
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 91
Unproofread scanNot analysed yet
Tussis ab inspiratis irritantibus assumtionem incrassantium, et vapores ex aqua la cteque inspiratos, primo postulat, deinde opium ad motus compescendos admittit. At tussis ab alienis in asperam an teriam illapsis, a siccitate tracheae exorta, ab opio non levatur. Tussis catarrhalis, dato horis vesp ortinis opio, plerumque mitescit et recte curatur. In humida et habituali tussi, quae pulmonum debilitatem utplurimum sequitur, aut certe efficit, interdum quidem medela ab opio sit, scilicet si mo tus nimis efferi compesci debeant; alioquin vero usus opii, mucum quippe incrassantis, magis nocet quam prodest. Febris si iuncta fuerit tussi epidemicae, opium dare non expedit. Tussis ab acrimonia humorum, cuius generis est ca chectica, arthritica, scorbutica, rheumatica, erysipelatosi variolosa, morbillosa etc. aliquando quidem opium ferre potest, semper tamen postulat ut morbum principem magis quam quodvis aliud, respiciamus. Neque tussis orta a materia, quae ab externis corporis partibus mala metastasi re pressa est, prorsus respuit opium. Tussis iuvenum plethoricorum, quorum vasa pulmonica sanguine referta, nondum vero rupta sunt; opio non satis tuto curatur. Stomachic. tussis opiatorum exhibitione perperam tractatur. Id quod de cachectica, quae stomachalem perperam curatam plerumque insequitur, quoque sentiendum est. Neque hypochondriacorum tussi convenit opium.