Latin
USUS OPII SALUBRIS ET NOXIUS IN MOR
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 92
Unproofread scanNot analysed yet
Tussis convulsiva, seu ferins utique consopiens poscit medicamentum, sed tamen ea cur: dandum, ut usus eius in delicatulis magis circumspectus fit et respectus ad constitutionem epidemicam habeatur. His omnibus subiuncta est observatio practica, de usu opii adversus tussim, docens sanguinis missionem in exhibitione opii saepenumero necessariam esse, ne sanguis opio rarefactus in saput et pulmones periculosius ruat. Tussim excipit asthma, de quo ostendit Clar. Auctor, ei generatim considerato opii usum adversari, aeque ac asthmatis causis, neque ipsi asthmati convulsivo, cui urgerte necessitate plerumque upiata opponi solent, ista remediorum genera multum auxilii praestare. Tandem caput hoc claudit tractatio de cordis palpitatione, diciturque, huic affectui vix unquam mederi opium, nisi aut tenuis acrimonia irritans, ad externas corpo ris partes determinanda, aut excretiones quaedam compescendae sint, aut sola mobilitas systematis nervosi peccet. Sequitur demum Caput II. de dysenteria et aliis fluxionibus alvinis exponens. Atque primo quidem honorem opio debitum A. vindicat, neque audiendos esse putat eos, qui, eecto per emetica et purgantia stimulo morbido, deiectiones et dolores sponte conquieturos, anodynis igitur non opu esse dicunt. Ab initio morbi autem cogitandum esse de eii cienda materia acri et rodente, et opio subinde cohibem dum esse impetum humorum ad intestina delabentium, dooremque intestinorum, omnia eo trabentem, consopiem dum; sin morbus iam adultus et confirmatus est, stimulos emeticos et purgantes nocere, itaque solis decoctis lubri cantibus, oleosis, acre obvolvendum, villosa tumca intestinorum obtegenda, et oii modica portione dolores sedandos esse. Dysenteriae cognata est diarrhoea; quae valde multiplex est, curari igitur eadem semper via nequit. Morbus ergo a qua causa efficiatur, videre medentes debent Itaque hypercatharsis, a purgante drastico excitata, recte cu ratur dato cum oleosis et mucilaginosis opio. Diarrhoea a erudis assumtis orta postulat materiae peccantis eiectionem alvique solutionem, sut iunctaque in casu necessitatis opiata, sic tamen, ut, si ab relictis erudis rursus insurgat diarrhoea, novo remedio laxante alvus denuo solvatur, et, si diarrhoepermanens ab intestinorum laxitate proficisci videtur, nor tam opiata, quam aromatica et tonica adhibeantur.