Latin
DE SVBTILITATE ORATIONIS PHILO
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 10-2
Unproofread scanNot analysed yet
Atque haec subtilitatis forma, quemlibet, puto, philosophiam profitentem, ita capiet, vt neminom nem eorum fore existimem, quin illius in complexu et sint conquiescere cupiat. Nam hodie quidem nullum est genus Philosophorum, quales Cicero se nosse testatur, Tuscul. II, 3. qui ipsi profitiantur, se neque distincte, neque distribute, asque eleganter, neque ornate dicere et scribere. Vereor autem, ne plurimi, qui suae doctrinae subtilitatem tribuant, veram eius rationem aut prorsus non teneant, aut certe misere deserant. Stet igitur fides penes auctorem quemque. Nos quidem istam solam in Philosophia agnoscimus; eam veram Philosophi subtilitatem esse breniter demonstrare instituimus. Atque in eo omnis erudita antiquitae, recantiorque aetas illius vestigia premem, consentit, Philosophiam esse pabulum animi, quo hominum ingenia ad omnem veritatis cognitionem, humanitatisque cultum, alantur. Quam insam ob causam singulae quoque Philosophiae partes, restissime, humanitatis disciplinae et habentur, et dicuntur. Quodsi ope Philosophiae ali facultas intelligendi, diiudicandi vis acui, et animus cognitione rerum magnarum vtiliumque, et imbui honestatis sensu debet, ea sane disputandi ratio requiri a Philosopho videtur, quae et subtilitate ut elegantia se commendet. Hanc vero admuratur doctissimus quisque in illis antiquis Graecorum Latinorumque Philosophis, quos ne nostri quidem, illorum ceteroquin obtrectatores, omnis Philosophiae principes, et locupletissimos auctores esse negent. Horum autem libros si quis diligenter cognouerit, et cum recentiorum plerorumque scriptis philosophicis contulerit, tantam orationis dissimiliErtudinem, quanta possit esta maxima, deprehenderit. gone dubit bit, vera philosaphandi ratio sit subtilior? Nullo modo putem, nisi omni humanitatis sensu careat. Quie enim illam subtilitatis vmbratilis siccitatem, quam in Scholasticorum, eo recratiorum, ad illerum examplum scriptis libris, vbique. um quodam semper fastidio sentimus, Graecorum et atitmrum fermonibus de Philosophia, copiosis et praedulcibus, antepenat? Est igitur, hoc loco excipiet aliquis, subtilitas etiam quaedam eorum, qui nulla adhibita disserendi elegantia, ratione ac via philosophantur?