Latin
DE SVBTILITATE ORATIONIS PHILO
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 19
Unproofread scanNot analysed yet
Quo certe nihil stultius dici poterat. Nam huiusmodi vocabula in qualibet arte necessitas inuenit et protulit, ad rem, aut rei notionem, breuiter et distincte significandam et determinandam: quae eorum necessitas vbi nulla apparet, ibi nec vsus eorum probandus est. Stoicorum vero exemplum, qui nouo, et a communi sermone abhorrente dicendi genere, in Philosophia delectati, eoque auctoritatem sibi conciliare conati sint, nemo sanus laudet, aut imitandum putet. Nam ne veteres quidem illorum disserendi rationem hoc nomine probarunt, sed potius vel irriserunt vel contemserunt. Ae licet Cicero eorum placita, libris suis philosophicis, interdum explicet, deque iis latius disputet: non tamen illorum dicendi genus sequitur, sed res atque sententias ab iis sumtas suae orationis filo format. Nec vero vnquam aliquis idcirco Stoicos sublimitatis reos fecit, quod vel in vocabulis discernendis nouandisque, vel in potestatibus eorum definiendis, arguti essent, sed doctissimus quisque eos suo abundare sensu passus est. At, dicet aliquis, nonne in isto Stoicorum more philosophandi aliqua certe subtilitas cernitur, quam nostri, nominis vi non intellecta, assequi student? Fleri potest, auctore Cieerone Tuscul. I, 3 vt recte quis sentiat, et id, quod sentit, polite eloqui non possit. Videmus igitur, quomodo isti, gloria sublimitatis desperata, subtilitatis laudem tueantur. Est enim profecto propria quaedam Philosophis subtilitas, ea quidem orationis virtus, quae omnia via ac ratione docet nihil superfluum, nihil curtum, nihil falsum, omnia recte dicit atque perspicue, nec modo sine vitio sententiarum verborumque, sed etiam cum elegantia quadam de rebus disserit.