Latin
TAMI GOTTLIEB LAVRENTII BODEN
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 134-2
Unproofread scanNot analysed yet
Accedit ad haec non contemnenda commoda, quae fidus Homeri explicator e lectione Virgilii sedulo instituenda capere potest, in primis hoc, quod Romanus Poëta Homericae aetati propius vixerit, res itaque in hoc diuino Poëta –quidni enim diuinum, θεior cum Theocrito, vocemus omnis dulcedinis fontem? –contentas, nobis melius, rectius, felicius intellexerit, in primis quae deos, eorumque religiones et sacra, heroicique temporis indolem attinent, nec non heroas Graecos, secundum cuiusque indolem et naturam optime cognitos habuerit, et in suo carmine expresserit: quae quidem omnia hic nunc a me indigitata, in interpretando Virgilio clarius et exemplis illustranda. monstrant satis, non posse supersedere Virgilii lectione alsidua, si quis Homerum explicare velit rects, h. e. secundum temporis Homerici genium, linguae proprietatem, artis poëticae regulas ex eo factas ductasque, quibus omnibus non consideratis, in veteribus Auctoribus, siue sacris siue profanis, prorsus caecutimus. Quod autem in primis in Virgilio spectari debet, neque mediocre Homeri interpreti adferre potest adminiculum, est singularis doctrina Romani poetae, quae lectione plurium scriptorum de fatis Troiae, inter quos Cyclici Scriptores in primis memorandi sunt, qui iniuria temporis, paucis reliquiis exceptis, interierunt, comparata erat et aucta. Cum enim Graecia a Romanis in seruitutem redacta, cum caeteris libertatis bonis etiam accuratae doctrinae omnem habitum, tandem etiam sensum amisisset, deperditis iam tum, aut delitescentibus plerisque ex praeclaris illis antiquioribus poetis ac scriptoribus, ecce Vobis prouenerunt multi non poëtae, sed versificatores, qui ex nonnullis, qui supererant, poëtis cyclicis antiquis, noua carmina conscriberent, aut etiam ex grammaticorum vel historicorum doctioribus libris breuiores epitomas conficerent, censendas istas et diiudicandas fere non modo ex propria doctrina, sed etiam ex eorum, quos exscripserunt, fide ac iudicio.