Latin
TAMI GOTTLIEB LAVRENTII BODEN
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 135-2
Unproofread scanNot analysed yet
*)Erant***) autem poëtae cyclici, ii, qui, Homeri exemplo, non modo rerum bello Troiano gestarum, quae Iliadem siue antecesserunt, siue sunt sequutae, verum adeo, Proclo apud Photium teste, totius mythologiae a Coeli et Terrae inde nuptiis ad finem errorum Vlyssis, modo singula capita, modo plurium capitum complexum, carmine epico, hoc est, ad Homerici carminis numeros, tractandique et eloquendi modum composito exposuerant, et ex quibus certa dispositione a nescio quo collectis et ordinatis syntagma epicum exstabat concinnatum. Spectant eo in primis QVINTI CALABRI derelicta Homeri TRYPHIODORI Ἰλίου ἄλωσις, GOLVΤἩI Ἑλέτης ἀρπαγὴ, TBETZAE Antehomerica, Homerica et Posthomerica, DICTYS CRETENSIS, quem recentiores IOANNES MALALA, CEDRENVS, TZETZA et CONSTANTINVS MANASSES p. 44. sq. in Synopsi historica a MEVRSIO edita fere exscripserunt, SISYPHVS COVS, DARES PHRYGIVS, PALAEPHATO vulgo tributa Τρωταα, in primis ILIAS PARVA; vnde vero videtur simillimum hausisse Virgilium plurima in excidio Troiano enarrando. Praeterea multum Virgilius petiit ex ENNII, AC