Latin
SCHOLIVM III
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 15
Unproofread scanNot analysed yet
hoc sensu, vt τὰ ἐκ τῆς Ἀσίας sint τὰ λάφυρα ἐκ τῆς Ἀσίας. Sed quid nocesse erat locum, vnde esset praeda capta, nominare, sufficiebat dicere ex praeda, vndecunque parta, fuisse, quibus templum Delphicum honorasset. Μενῦν, quamquam pro certa emendatione in Indicem quoque relatum, explicatur atqui, tamen non apparet quid commodi lucretur locus VI. 3. 6. si pro μὲν ουν, quod ibi legitur, diuisim recipiatur, cum praesertim nihil frequentius sit apud Xenophontem ilQuo ipso quoque exla forma: Oτι μὲν οὖν, πανυ μὲν οὖν. plicatur a Suida: μενοῦνγε –τὸ ἀληθὲς, μᾶλλον μὲν οὐν. Nec vero quisquam interpretum, si a Leunclauio ad reliquos argumentari licet, quorum certe nemini de his mutandis in mentem venit, ideo minus sententiam verborum perspexit, aut minus accurate vertendo reddidit. Porro VII, 4. 23. vbi verba sunt: οἱ δὲ Ἀρκάθες ἀθρόοι συνασπιδούντες, includitur ἀθρόοι, tanquam interpretamentum verbi συνασπιδοῦντις. At ex verborum vicinia videtur intelligi, hanc vocem non facile abesse posse, praecedit enim κατὰ κίρας, cui, vi oppositorum, respondet ἀθρόοι. Iam ἀντεπυνθάνετο III, 4. 10, quidni defendatur ex vsu verborum ἀνταναπληροῦν Col. I, 24, ac similium, Thucydidisque et aliorum locis obseruatis a Fischero, Animaduers. ad Gramm. Well. p. 369. et Bauero in Philologia Thucydideo Paullina p. 119. in quibus praepositiones ἀντὶ et ἀνα,, in compositione peculiari vi carent. Tum vero VII, 4. 38. οὐδένα ἀξιοῦντες ἥσαν οὕτε διδίσθαι pro dignum et atquum censebant, cur non potius vertatur; nolotam, bent, vetabant quemquam vinciri, quandoquidem ἀξιοῦν simpliciter est velle Act. XV, 38. Sed haec leuicula, ne cui tantum aliquid carpere volulsse videamur, omittamus, et illuc, vnde digrossi sumus, reuertamur. Laudauimus autem huius editionis bona, commendauimus vsum eius, quem etiam obtinebit, etiamsi de ea refingenda et augenda editor ipse iam quoque cogitat.