Latin
DE SVBTILITATE ORATIONIS PHILO
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 16
Unproofread scanNot analysed yet
DE SVBTILITATE ORATIONIS PHILO, sophicae: Auctore CAROLO ANDREA BELIO; Poes. Prof. Publ. Ordin. in Acad. Lipfienfi. Caope multos audiui, qui, quum in Philosophiae mentioSnem incidissent, veluti quodam furoris afflatu correnti, nihil nisi summam eius sublimitatem in ore haberent, et vsque asseuerarent Philosophiam non communi hominum sermone tradi posse nec debere, sed caelestem quandam requirere orationem. Quod quoniam mihi mirum videbatur, inprimis quia non eos solum, qui fere a disciplina academioa recentes essent, sed illorum quoque nonnullos, qui Philosophi et esse et haberi vellent, vocibus istis vti meminaram: saepius ex iis quaesiui, quam suae sententiae vim rationemque esse putarent; sed nunquam vllam, aliam vocem exprimere ex iis potui, nisi quae vulgaria quaedam. atque omnibus et lippis et tonsoribus nota, de diuina Philosophiae praestantia, balburiret.