Latin
IOANNIS IACOBI REISKE CONIECTVRAE IN
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 163-2
Unproofread scanNot analysed yet
non mim haec duo vbiuis in comitatu sunt, sed seiuncta comparent, ita vt sentiatur calor sine luce, lux sine calore. Quamobrem a genuinis principiis et legibus Philos. e perimentalis non recedit, nec entia praeter necessitatem quod dicitur eumulat, qui non ex vnico sonte lucis calorisque explicationem sumit; quam viam, teste Plutareho, nonnulli antiquiorum Philosophorum tentasse dicuntur. Corporum ambientium nec frigus, nec calorem, proprie loquendo sentimus, quamuis ex sensu frigoris aut caloris, quo membra constringuntur vel extenduntur, ratiocinando colligamus, corpera extra nos posita frigida vel calida esse, hocque iudicium saepissime sit vitium subreptionis, Acutissimus auctor huius obseruationis inter experimentandum tenacissimus fuit adeo, vt in designandis caloris gradibus non vnice spectaret qualitatem corporum, sed simul ad ntramque circumstantiarum coniunctionem adtenderet. Effectus caloris maximo conspicuus est in extendendis corporibus solidis aeque ac fluidis, ne aëre quidem excepto, qui calore sese insinuante maximis etiam pressionibus resistit, hisque remotis quaqua versus expanditur. Patiuntur talem expansionem metalla, vitrum, Mercurius, oleum, aqua, Spiritus vini, aliaque fluida, diuersis tamen legibus, in quibus detegendis Lambertus multum laborauit, licet difficultate rerum impeditus omnia ad liquidum non perduxerit. Vtitur vero inprimis hoc effectu caloris non tantum in cognoscenda spatiorum, per quae diffunditur calor, diuersitate, uerum etiam in determinando quolibet gradu ad arbitrium. Et profecto, huic rei iamolim Philosophis aër visus suit accommodatissimum adminiculum, qui eriam occasionem praebuit innemendorum thermometrorum, quorum vsus satis etiam inter non ernditos iam pridem innomit. Itaque accuratam thermo metrorum historiam dedit b. auctor, talemque theoriam philosophicam, quae et ambiguitati graduum consuleret, et a rigore geometrico quam fieri posset minimum aberraret. Res est profecto admodum intricata, cum rectitudo thermometrorum indicis fere ab accurata so lutione quaestionis; num scilicet aequales extensionis grae dus, aequales semper caloris gradus indicent? pendeat.