Latin
IOANNIS IACOBI REISKE CONIECTVRAE IN
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 164
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam autem in soluenda hac quaestione res tota redit ad certum medium communicandi thermometro aequales caloris gradus, temporis partibus aequalibus, visus fuit celab. Lamberto sol meridianus ad hoc cognoscendum aptissimus. Itaque radiis solaribus exposuit thermometrum spirita vini repletum, designaturus eius adscensionem singulis minutis; cumque Iquor primo minuto adscenderet ad 11 iam proxime sequentibus ad quartum decimum continenter decresceret, ita vt proxime ante vltimum minutum altitudo esset 2 tantum, pateretque, hanc inaequalitatem a calore solis eodem manente toto experimenti tempore nullatenus esse deriuandam. Prona hinc fluxit conclusio: thermometro apricanti maiorem a sole fuisse communicatum calorem, quam aëri, quandoquidem thermometrum aliud in umbra liaerens, intra idem 145 tempus, ad insensibilem fere altitudinem adscenderat. Quia corpus quoduis, aëre calidius, necessario pedetentim frigesit; euidens sane est ratio, cur Spiritus vini in thermometro Lambertiano singulis minutis non vniformiter extenderetur, atque successiue singulis tempusculis tanto plus caloris perderet, quanto maior fuerat ante communicati caloris gradus.