Latin
EVSEBII VERINI COMMENTATIO IVRIDICA
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 173
Unproofread scanNot analysed yet
Quisquis huius Commentationis pereruditae auctor fit, Pvidetur enim vti ficto nomine, praestitit profecto quod instituerat, laudabili admodum industria, qua versatur non tantum in colligendis infinitis fere scriptorum in sententiam suam docuinentis, sed etiam in propellendis opinionibus hactenus peruulgatis nec nisi defectu veriorum in historiam Hu gariae intrusis: Repetit vero rem omnem pertractandam a primis fere temporibus, quibus nomen Hungarorum inclaruit, summamque rerum in rpadum; filium Salinutzi, seu Alini, deuenit; hortante ad id inprimis Chagano, Chazariae Principe. Rem ita gestam narrat Constu ti. Porphyrog. de admnistrando Imperio, Cap. 38. quem auctor excitat: Hunc Arpadum Monarchiam Hungaricam iure hereditario fuisse consequutum, atque ita in posteros transmisisse, multis argumentis firmauit, inprimis autem antiquissimo omnium diplomate (an supposititio?) quo fundatio primae in Hungaria Abbatiae in monte Pannoniae, S. Martino dicatae, exponitur. Creditum fuit olim, suntque nunc forte etiam non pauci qui putet, primum Hungarorum Regem Stephanum, titulum honoresque regios sumsisse a Pontifice Romano Siluestro IF sed fabulam hanc esse affirmat Verinus, quod Bulla huic Pontifici adtributa Seculo demum superiore, per Raphaelem Lewakovich, Croatam, Ordinis minorum obseruantium, et S. Theologiae Lectorem, impudica industria, docente hoc Adamo Francisco Kollar, Viro summo, conficta esset; neque etiam Petr. de Ludwig sententiam, statuentis, Stephanum regale diploma ab Henrico Imperatore accepisse, honoratiore loco habendam censet. Placuit ei, sponte sibi sumere titulum Regis, nemine contradicente, cum regia potestate longe ante iam vsus esset, adeo vt falsum pronunciet Verinus, cum nouo regis titulo accepisse Stephanum quandam in subditos potestatem; quae antea caruerit: quinimo ne doceri quidem posse vel leuissimis argumentis, occasione primae huius coronationis Ordines Regni diploma quoddam a S. Stephano accepisse.