Latin
EVSEBII VERINI COMMENTATIO IVRIDICA
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 174
Unproofread scanNot analysed yet
Domestici rerum hungaricarum Scriptores fere omnes vno quasi ore clamitant maiores suos libere, proprioque nutu, Stephanum in Regem Hungariae elegisse, et lura maiestatica, dum coronaretur, in eum transtulisse, hacque fimul occasione potestatem eius regiam, legibus, quas dicunt fundamentales, valde fuisse circumscriptam. Adhuc horum nonnulli eo deuenere, vt asserere non dubitarent, primum Hungarorum Regem, cum primis eius successoribus. non tam Imperium summum, Ictis, directum et eminens dictum, quin luris quandam duntaxat dictionem obtinuisse. At vero horum Scriptorum argumenta ita eneruat clarissimus Verinus, vt, si stet historica fides, rem omnem confecisse diNon hoc tantum, sed et hereditarium fuisse cendus sit Hungariae Regnum a prima origine ad nostra vsque tempora, quod Toxus reuera pater esset omnium Hungariae Regum, exceptis tantum Matthia I, et Zapolya, perspicue docet, partim ex Decreto S. Stephani, et confirmatione Decreti Andreae II. partim vero ex Matthiae Regis Decret. V. art. 2. cuius sequentia verba profert: Si quisquam Regum, heredem in tenera aetate constitutum reliquerit, Palatinus ex officio tenetur, et debet illum tanquam tutor in Regnis et Dominiis paternis corseruare, et fideliter conseruare. Ex sane, quis sit talium Decretorum valor, quidue spectent, prorsus dici nequit, si electionis, non vero hereditatis iure, Reges creabantur. Postquam Reges Hungarorum, comperta Regis iunioris auctoritate, noxia sibi, regnoque fatali, eandem abrogassent; orti sunt Corregentes Sacculo XIV. Refert eruditissimus auctor nouae huius dignitatis initia ad Ludouicum L quaeue cum eadem coniuncta fuerint iura diligentissime explicat: fuisse nimirum potestatem Corregentis longe diuersam ab ea, qua essent olim Duces, et iumiores Reges; exercuisse eum plenam potestatem regiam, aegrotante Rege, aut iut extra regnum commorante; retinuisse dignitatem semel acceptam, defuncto quoque Rege; absque consensu eius regem nonum in locum demortur eligi non potuisse; habuisse cum Rege comnunes quosdam reditus, bona etiam propria, de quibus libere disponeret.