Latin
AUIO HENRICO
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 188
Unproofread scanNot analysed yet
qua; dragesimo quarto, quo ex parte tantum vrbs concussa, ex maiori illaesa fuit; mox etiam refectis et instauratis pleris. que aedificiis, aliquanto, quam antea, vt videtur, ornatior. Hoc euentum commemorant, Tacitus Ann. XV, 22. XIII. 48. Seneca Nat. Quaest. VI, 1. Sed alius motus, imperante Tito A. C. 79. die 24. Augusti totam vrbem exscidio demersam deleuit. De hoc verba faciunt Dio Cassius Lib. LXVI. p. 755. (Leuncl.) et Plinius Epist. VI. 16. Cinis seruidus e nube delapsus vrbem obruit, κατέχμσε, vt, Dio scribit. Hoc, cur Clar. Auctor pag. 56. interpretetur obruere coepit, (steng an zu verschütten,) non intelligimus. Nam quod ait, paullatim et diutius conspecta nupe pendente per vesperam, sub nocte demum esse vrbem oppressam, nihil interest, sufficit oppressam fuisse. Neque enim profectô quidquam aut perspicuitatis, aut veritatis, inde narratio lucratur, nec exempla, pro confirmanda hac ratione prolata, valent. Confirmant potius constantem et perpetuum, in re simpliciter acta, vel agi solita declaranda, Aoristorum vsum. Certe nec tarditatem, nec celeritatem in agendo, iis denotari, admonuit Clarkius ad Homerum Il. αe, 37. In versionibus autem locorum, in quibus est rudere coepit, agitare coepit, odisse corpit, verbum coepit redundat, ex more Latinorum, quem Graeuii ad Ciceronem, et ronouii ad Liuium notae, confirmant. I1 II CLN VMIp NOVAACIA