Latin
ERULITORUM
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 189
Unproofread scanNot analysed yet
ERULITORUM publicata Lipsiae Calendis Iulii Anno MDCCLXXVI. HOMERI HYMNVS IN CEREREM, NVNC primum editas a DAVIDE RVHNKENIO. Lugduni Batauorum apud Samuel. et Ioann. Luchtmans, Vandem ergo repertus est hic, quem Homero tribuit Avetustas, in Cererem hymnus, inter deperdita adhuc priscorum scripta relatus; et repertus est eo loco, vnde venturum nulla spes erat. Moscae nimirum, in Bibliotheoa §. Synodi, a Christiano Frider. Matthaei, V. Clar. qui cum plurimos libros eximios in luculenta ista Graecorum Codicum, qui ibi scruantur, copia, reperisset, incidit quoque in Codicem Homeri, pertinentem squidem ad aetatem saeculi decimi quarti, sed tamen ductum ex antiquissimo quodam et praestantissimo, qui, praeter Iliadem et Odysseam, editos Hymnos sexdecim, eo, quo in vulgatis editionibus dantur, ordine, continebat. Sed Hymno decimo sexto subiecti erant primàm duodecim versus ex hymno deperdito in Bacchum; tum sequebatur satis longus, et, si extremam partem excipias, integer Hymnus in Cererem.