Latin
NOVA LITTERARIA
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 190
Unproofread scanNot analysed yet
De eo, quod Comites nostri, vel Alodii, vel Feudi Imperialis titulo possederunt: duabus partibus, quarum prior continet: 1) Alodia Comitum, quantum spectant cum ad bona auita, tum ad comparata per Regum aliorumque donationes; per arma; per hereditates, permutationes cett. exchartis aliisque monumentis illustrata. 2) Quid Feudi iure veniat in Comitatu Hollandiae et Zeelandiae; vbi disseritur de Iurisdictione Comiium, de Regalibus, de crebra Comitatus apertura, indeque orta Hoekiorum et Cabeliauiorum tumultu; de Homagio Imperio R. Germ praestando ac praestito, et id genus aliis. Dissercatio XIII. De Origine, diuersitate, et natura Feudorum Belgieorum, imprimis Hollandicorum et Zeelandicorum; ex quibus Feudorum diuersitas 4. Capp. absoluitur: 1) De Feudis a Hollandiae Comitibus datis, in eoque de Curia feudali erecta. 2) De Feudis Comitibus raptis. 3) De Feudis Comitibus oblatis. 4) De Feudis Comitibus emte aut alio onere acquisitis. Accedent Indiees varii generis. Quae omnia duos tresue Tomos iustae magnitudidis complectentur.